Le relazioni ad limina dei vescovi della diocesi di Alife (1590-1659)

a cura di Armando Pepe

Pagina principale di riferimento: Le relazioni ad limina dei vescovi della diocesi di Alife

Nota bene: è riportata di seguito la versione originale, in latino, delle relazioni ad limina dei vescovi della diocesi di Alife nel periodo compreso tra il 1590 e il 1659. Per un inquadramento storico e per consultare le traduzioni in italiano collegarsi QUI.

Questi stessi testi sono pubblicati a stampa in Armando Pepe (a cura di), Le relazioni ad limina dei vescovi della Diocesi di Alife (1590-1659), Youcanprint, Tricase 2017.

Fonte: Archivum Secretum Vaticanum, Congr. Concilio, Relat. Dioec. 32 A, ff. 1r.-112v.

Monsignor Enrico Cini, tre relazioni dal 1590 al 1597

1590

[f. 1r.] Status Aliphanae Dioecesis
In ecclesia Cathedrali Aliphana sub invocatione Sancti Sixti Papae et Martyris adsunt duo Dignitates, nempe Archidiaconatus et Primiceriatus, decem Canonicatus, et octo beneficia simplicia, seu Cappellaniae. Non adest in dicta Cathedrali Poenitentiarius nec Theologiae Lector, ex quo est Civitas ipsa fere diruta et inhabitata, ac in loco maximarum intemperierum sita. Quare nec Seminarium in ea Civitate institutum fuit, tum ob praemissas causas, tum etiam ob magnam tenuitatem et pauperiem dicti Episcopatus et Dioecesis. Adsunt praeterea in dicta Dioecesi tres Collegiatae: in quarum una existunt duodecim Canonici, in aliis vero duobus sex pro qualibet, et alia beneficia simplicia; necnon octo Monasteria Virorum, et unum Mulierum, in quo servatur perpetua clausura. Dominicis et festivis diebus in totis ecclesiis parrochialibus dictae Diocesis (qui sunt decem comprehensa Cathedrali et collegiatis) legit et docet doctrinam christianam pueris et aliis interesse volentibus; in quibus parrochialibus mittuntur Quadragesima concionatores, qui divinum verbum Christifidelibus exponunt. Primo anno quo ad suum Episcopatum pervenit, Frater Henricus Cinus, siracusanus, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Aliphanus, convocavit diocesanam synodum, et visitavit quam primum totam Dioecesim, reformando alia reformationis digna et reprimendo omnes abusus. Distributi sunt etiam per Dioecesim Vicarii foranei, qui debita diligentia munus suum exercent. In reliquis vero Episcopus [f. 2v.] procurat, pro viribus, servari et servari facere in tota eius Dioecesi sacras, brevia, mandata Apostolica, decreta Sacri Concilii Tridentini et alia statuta et sanctiones Sanctae Maiestatis Nostrae, omni cum diligentia et vigilantia, uti oboedientissimus et fidelissimus Sanctae Sedis Apostolicae filius…
Henricus Cyni, Episcopus Aliphanus

1593

Status Aliphanae Dioecesis

In Dioecesi [f. 4r.] adest Cathedralis ecclesia in Civitate Aliphana sub invocatione Sancti Sixti Papae et Martyris, in qua extant duo Dignitates, nempe Archidiaconatus et Primiceriatus, et decem Canonicatus, sed ob illius Civitatis aerisque maximam intemperiem, non resident in ea nisi tres Canonici, cum non inveniantur presbyteri qui praedictum Canonicatum obtinere velint. Adsunt pariter in Dioecesi octo parrochiales ecclesiae, in quibus adsunt parochi, alii presbyteri et clerici, et inter eas extant tres collegiatae, in quibus sunt Canonici absque Dignitatibus. Extant et in ea Dioecesi septem Monasteria Virorum et unum Mulierum, in quo servatur perpetua clausura. Ipse Episcopus, totis viribus, in executione Sacri Concilii Tridentini, extirpat omnes abusus et visitat, quolibet anno, suam Dioecesim et congregat diocesanam synodum, instituendo in ea examinatores et alia requisita faciendo. Seminarium [f.4v.] autem propter tenuitatem fructuum Episcopatus (fere quingentos ducatos, monetae Regni Neapolitani) et aeris intemperiem non fuit in Civitate Aliphana erectum…
Henricus Cyni, Episcopus Aliphanus

1597

[f. 12 r.] Relatio Status Ecclesiae Cathedralis Aliphanae et totius eius Diocesis.

Ecclesia Aliphana est suffraganea Metropolitanae Ecclesiae Beneventanae et ab ea distat spatio milliarum XXIIII. In Civitate Aliphana est ecclesia Cathedralis sub invocatione Sancti Sixti Papae et Martyris, in qua extant duo Dignitates nempe Archidiaconatus et Primiceriatus, necnon decem Canonicatus et plures beneficiati, qui divinis inserviunt, licet non decanentur in ipsa Cathedrali ecclesia matutinum, et alias horas canonicas nisi in nonnullis festivitatibus. Ob aeris intemperiem Civitas Aliphana depopulata existit et vix inhabitata. Fuit tam temporibus antiquis populosissima et insignis Civitas, prout eius moenia et alia edificia antiqua ostendunt, quam hodie, ut dicitur, sat destructa existit. Decantatur tamen in ea ecclesia Cathedrali missa Dominicis et festivis diebus, et nonnullae missae recitatae diebus ferialibus dicuntur. Adsunt etiam in ea Cathedrali Confraternitates Sanctissimi Corporis Christi et Beatissimae Virginis Mariae Rosarii necnon custodia Sanctissimi Sacramenti. Adsunt in ea fons baptismalis cura animarum, paramenta, ornamenta, et alia insignia episcopalia ac divino cultui necessaria. Fructus mensae episcopalis sunt adeo tenues, quod vix ascendunt ad ducatos, monetas Regni Neapolitani, DCC circiter. Redditus vero Canonicatuum non excedunt valorem ducatorum XXX. Extat praeterea in dicta Civitate Monasterium Fratrum Minorum Claustralium Ordinis Sancti Francisci, in quo sunt aliqui Patres simul conviventes iuxta Regulam sui ordinis, et nonnullae aliae ecclesiae et Cappellae tam intra Civitatem praedictam quam prope et extra eius muros sitae sunt. Episcopus habet sat latam Diocesim in qua sunt septem Terrae: Terra Pedemontis, admodum populosa, in qua Episcopus ipse, ob aeris civitatis Alliphae intemperiem, suam residentiam habet, quae quidem Terra in tria membra dividitur, scilicet Pedemontis, Vallatae et Castri, et in unoquoque ipsius membro adest ecclesia Collegiata, sub invocationibus Sanctae Mariae Maioris, Annunciationis et Sanctae Crucis, in quarum qualibet sunt plures Canonici pluresque presbyteri. Adsunt etiam in dicta Terra Pedemontis Monasteria Virorum Cappuccinorum, Sancti Dominici ac Sanctae Mariae Carmeli, necnon et Monialium Sancti Benedicti, in quo clausura servatur.
Pluresque Confraternitates, hospitalia et cappellae tam in istis tribus membris quam aliiis casalibus illis adiacentibus sunt. Terra Pratae est sat numerosa, in qua est parochialis ecclesia sub invocatione Sancti Ioannis Baptistae, cum pluribus presbyteris et clericis divinis etiam inservientibus cum custodia Sanctissimi Sacri Fontis baptismalis, Cura animarum et aliis etiam divino cultui necessariis. In ea Terra pariter extant duo monasteria, alterum Fratrum Minorum Observantiae Sancti Francisci (Conventualium), alterum vero Sancti Augustini ac plures etiam aliae ecclesiae et cappellae. Terra Sancti Angeli in duobus etiam membris divisa est, in qua etiam extat parrochialis ecclesia sub invocatione eiusdem Sancti Angeli, in qua est fons baptismalis, rector et nonnulli alii presbyteri qui honorifice asservantur Sanctissimae Eucharistiae Sacramentum. Adsunt, tam intus quam extra dictam Terram, etiam nonnullae Confraternitates, aliae ecclesiae et cappellae. Terrae etiam Thini, Aylani, Pratellae et Vallis cum suis parrochialibus ecclesiis sub diversis invocationibus, cum cura animarum exercita per singulos perpetuos rectores; ultra quos (rectores) extant et plures alii presbyteri ac clerici qui divinis inserviunt. Dictae ecclesiae habent diversas Confraternitates ac fontes baptismales et, in unaquaque ipsarum, reverenter asservatur Sanctissimum Sacramentum et reperiuntur omnes sat bene ornatae. Modernus Episcopus solitus est, quolibet anno, synodum diocesanam celebrare in qua eliguntur examinatores iuxta Sacri Concilii Tridentini dispositiones, et statuuntur et ordinantur ea omnia quae pro divini cultus augmento et servitio ac salute animarum gregis sibi commissi. Episcopus autem evellet penitus, pro viribus, abususque ac ea omnia quae populo suo perniciosa et contra bonos mores esse cernit. Non fuit in Aliphis erectum Seminarium tum ob tenuitatem fructuum mensae episcopalis tum etiam ob aeris illius Civitatis intemperiem. Paschali tempore etiam sacra olea renovare Episcopus (ut moris est) adsolet, et reliqua omnia peragit, quae pro bono regimini et gubernio muneris sibi iniuncti expedire iudicat.
Henricus Cyni, Episcopus Aliphanus.

Monsignor Modesto Gavazzi, tre relazioni dal 1600 al 1607

[Non pubblico la relazione del 1604, poiché è identica a quella del 1600].

1600
[f. 16 v.]
Aliphana Dioecesis

Episcopus Aliphanus, pro sexto triennio, limina visitavit et status Ecclesiae relationem exhibuit. Cathedralis ob vetustatem indiget reparatione et in ea sola conservantur omnia Sacramenta, nam licet aliae multae parochiales in Civitate extiterint, tamen nunc earum vestigia vix apparent, post mortem parochorum, qui iamdiu obierunt. In Cathedrali aderant octo Canonici, Archidiaconus et Primicerius, qui omnes per hebdomadas in celebratione Missarum tantummodo inserviebant, Horas canonicas non persolventes. Itaque Episcopus de consensu Capituli in Visitatione, quattuor qui vacabant Canonicatus extinxit, et eorum reditus attribuit distributionibus quotidianis, quae nullae fere erant, ut Divina persolvantur Officia. Cum in agro Aliphano annis elapsis Sanctae Mariae Virginis imago multis coruscaret miraculis, eoque maxima populorum frequentia conflueret ac multa oblationes fierent, Universitatis Homines a Sanctissima Ecclesia et oblationum administrationem obtinerunt, his conditionibus ut Ecclesiam propriis sumptibus construerent et administrationis rationem Episcopo redderent. Verum iactis fundamentis, murisque nonnihil a solo elatis, Ecclesiam imperfectam deseruerunt. Eiusmodi autem oblationum 300 ducati sunt apud utilem Dominum Civitatis. In eodem agro aliphano [f. 19 v.] duae aliae Ecclesiae sunt Religionis Celestinorum, Altera Sanctae Mariae Virginum pulchris picturis ornata, sed absque ianuis et omnino derelicta, altera Sanctae Mariae de Gratia, ampla, columnis marmoreis fulta et nobilis structurae, sed ita destituta ut Brutorum habitatio nominetur. Extat ibi Monasterium insigne, ubi multi Fratres Minores de Observantia olim commorabantur, dum eorum ea fuit Ecclesia. Nunc ibi absque ulla regulari observantia degit unus Celestinorum Monachus, qui omnes Ecclesiae reditus sibi adscribit, praeter decem et octo ducatos annuos, quos superioribus suis persolvit. Nihil autem de Ecclesiae aut monasterii reparatione cogitatur, itaque brevi collapsura sunt. In Collegiata Sanctae Mariae Maioris Terrae Pedemontis penes totum Capitulum est et Animarum cura, quam Canonici per hebdomadas exercent. Episcopus autem in generali visitatione decrevit, ut cura principaliter incumbat Archipresbytero Capituli, et ut eius coadiutores sint Canonici qui inventi fuerint idonei, quandoquidem ex antiqua corruptela eos canonicatus, tamquam non curatos a Sede Apostolica obtinuerunt, a quo Decreto se gravatos asserentes ad Sacram Congregationem Episcoporum confugerunt. Ab ea autem nihil adhuc est decretum. Iidem Canonici Ecclesiae per hebdomadas in celebratione Missarum dumtaxat inserviunt, sed horas canonicas non persolvunt, licet eorum reditus ad quinquaginta ducatos annuos ascendant, et Terra sit insignis, cui rei Episcopus [f. 20 r. ] petit remedium. In Collegiatis Sanctissimae Annunciatae et Sanctae Crucis eiusdem Terrae, animarum cura est penesque totum Capitulum. Episcopus autem in Visitatione mandavit, ut intra certum tempus praesentent idoneum sacerdotem, apud quem animarum cura remaneat, seu sit ex illis Capitulis sive non sit. Moniales Sancti Benedicti eiusdem Terrae, quae sunt duodecim, suam regulam omnino ignorant et omnibus victui necessariis destituuntur; maior enim pars agrorum, qui ad illas spectant, a diversis occupatur, et reditus eorum, qui sub Monasterii dicione remanserunt, sunt admodum tenues, cum sint in emphitheosym traditi, licet de evidenti utilitate ex mandato Apostolico non fuerit decretum. Et quamvis Episcopus in Visitatione edictum mandaverit sub poena caducitatis, ut revelarent quid a Monasterio in emphiteosym, seu alio modo haberent, notoria tantum revelata sunt, neque bonorum Monasterii apud Moniales extat inventarium. Quidam Simon De Rede, qui repentina morte anno praeterito interiit, Monasterii bona omnia trigintaocto annis ut procurator administravit, nec umquam administrationis rationem reddidit, et saepe a Monialibus rogatus, ut bonorum inventarium faceret, id praestare noluit; erat pauper ante administrationem, post mortem vero multa bona reliquit. Petit Episcopus utrum illius haeredes cogendi sint ad reddendam huiusmodi administrationis rationem. Monasterium est angustissimum, cellae sunt ex tabulis ligneis [f. 20v.], non habet locum refectionis, non cubicula seiuncta pro novitiis, denique omnibus necessariis caret; et nisi ab Universitate magnum auxilium pro fabrica praestetur, Episcopus supprimendum censeret. In Ecclesia Pratae conservantur omnia Sacramenta, et a presbyteris illius Ecclesiae per hebdomadas ministrantur. Sed Episcopus in Visitatione mandavit, ut intra certum tempus sacerdotem praesentent idoneum, cui specialiter Animarum curam incumbat. In Terra Sancti Angeli sunt quinque ecclesiae parochiales, una Sanctae Mariae de Valle, in qua cura animarum exercetur per Archipresbyterum illius Terrae. Alia est Sancti Bartholomaei vetustate fere dirupta, alia Sancti Nicolai ab illius Terrae habitationibus non parum distans. In his duabus nullum Sacramentum conservatur, sed earum Parochi ab Ecclesia Sanctae Mariae de Valle Sacramenta pro suis parochianis sumunt. Itaque cum sint vetustate fere consumptae, nec ob earum tenuitatem ullo modo reparari possint, decreverat Episcopus in visitatione has tres parochiales unire, ita ut in Ecclesia Sanctae Mariae de Valle ad celebrandum, et Divina Officia persolvendum convenirent. Mandatum tamen a Sacra Congregatione expectat. Reliquarum duarum una est sub invocatione Sanctae Crucis, alia Sancti Felicis, cumque haec posterior sit vetustate dirupta parochus Sacramenta pro suis parochianis primae sumit.
Frater Modestus, Episcopus Aliphanus

1607

[f. 23 r.] Illustrissimis et Reverendissimis Dominis Cardinalibus Congregationis Sacri Concilii Tridentini. Aliphana relatio pro septimo triennio exhibita a Reverendissimo Domino Episcopo die 5 Junii 1607.

Illustrissimi, ac Reverendissimi Domini

Frater Modestus Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Aliphanus, in hoc septimo triennio, in quo personaliter visitavit limina Sanctorum Apostolorum, nihil aliud habet, quod Sacrae Congregationi referre debeat, nisi unum, quod quidem dignum iudicavit Dominis Vestris Illustrissimis narrare ad hoc ut illis appareat evidenter quot solicitudines substinere cogantur Episcopi illi qui iurisdictionem Ecclesiasticam defensare volunt et intendunt. Sciant igitur quod hoc anno presenti 1607 et mense Februarii dum quidam Clericus Angelus Cynus nepos ex fratre predecessoris mei felicis memoriae Henrici Cyni in magna platea, quae dicitur Sancti Dominici Terrae Pedemontiis Dioecesis Aliphanae staret, fuit consulto a quodam Hieronymo de Amico verbis contumeliosis provocatus ad rixam, qui pro sui defensione verbis contumeliosis pariter usus est contra praedictum, et postea ad manus devenire sese parabant, quando dictus Clericus ex improviso a Ministris omnibus Ducis Traietti utilis Domini praedictae Terrae captus fuit in habitu, et tonsura, et licet dictus Clericus per saepe insteterit, et protestatus fuerit se esse notum Clericum benefactorem, et propterea ad suum Iudicem Ecclesiasticum deduci tamen illum sic captum non dicam, duxerunt, sed attraxerunt ad Carcerem quandam privatam existentem in Palatio Ducali, quae appellatur “La Pomposa”, et in illa emanciparunt pro certo semper habitum fuit, et etiam in processu aliquid apparet, quod praedicti Ministri prius inter se convenirent huiusmodi factum perpetrare, et quod etiam dictus Dux particeps fuerit huius tractatus, quibus omnibus ab Episcopo intellectis, ac de illis etiam ad instantiam Clerici Jacobi Petrucci praedicti Clerici capta a Curia diligenti informatione fuit factum mandatum Ministris omnibus praedictis quatenus statim tradere ac consignare deberent Curiae Episcopali praedictum Clericum sic captum sub poena excomunicationis, cui mandato, et aliis ordinibus eisdem factis oboedire, ut paverat, renuerunt, licet Gubernator dictae Terrae, qui non fuit particeps dictae capturae, ut supra a Ministris factae, et qui non detinebat dictum Clericum in suis carceribus, sed in iam dicta carcere privata detinebatur, se promptum semper obtulerit dictum Clericum ne mittere ad suum Iudicem, et propterea ipse quoque mandavit supradictis Ministris quatenus dictum Clericum ad suum Iudicem ne mittere deberent cui mandato, nec etiam oboedire voluerunt, et ob id servatis de iure servandis supradicti Ministri, qui numero quinque erant, dictae capturae operam dederunt, fuerunt a Curia Episcopali declarati excomunicati, post quam declarationem excomunicationis praedictus Gubernator tandem Clericum ad Iudicem ecclesiasticum remisit una cum omnibus actis in hac causa factis praedictis Ministris reclamantibus, appellantibus, et protestantibus, et praetendebant, quod Gubernator esset puniendus a Curia Vicariae Civitatis Neapolis et quia in remissione praedicti Clerici non observavit ritum praedictae Curiae, qui mandat non remitti Clericum captum a dicta Curia seculari, nisi petatur, ac coram dicta Curia probetur Clericatus, et propterea ad eadem statim recursum habuerunt, a qua extraxerunt litteram oratoriam contra Episcopum, et contra Clericum mandatum quo Gubernatori praecipiebant sub poenis gravissimis quatenus iterum carcere deberet dictum Clericum tamquam remissum non servato praedicto ritu, quod ut cognovi Episcopus providens quod accedere possit, maxime quia Dux praedicti partem in iudicio faciebat contra dictum Gubernatorem, et omnibus suis viribus procurabat, quod iterum carceribus manciparetur dictus Clericus ad Civitatem Neapolitanam perexit, ibique invenit Ministros Regios male informatos de hoc facto, et qui praetendebant, quod ab Episcopo observaretur dictus ritus Magnae Curiae Vicariae asserentes dictum ritum esse inveniendum observantia hisce temporibus in Civitate Neapolitana, aliis ipsi numquam desisterent dictum Clericum vexare, et casu, quo non possent in eorum fortibus illum habere in contumacia contra ipsum fore et esset processuros, et licet pro certo habuerit Episcopus, quod Clericus in eorum manibus non ita facile devenire posset, tamen aegre ferebat, quod contra Clericum notorium et beneficiatum relaxarentur mandata de capiendo a Iudicibus Secularibus, et ob id non posset Clericus, qui nullum delictum perpetraverat libere ambulare tandem postquam persaepe de hoc negatio. Alloquutus fuit Illustrissimo, et Excellentissimo Domino Prorege, et cum aliis Ministris proponent eisdem, quod nullo pacto possent mandatum dare de capiendo Clericum notorium, et Beneficiatum pro tali ab ipsis cognitum, et habitum sine censurarum incursu obtinuit promissionem, quae promittebant Episcopo a Curia tota Neapolitana seculari praedictum Clericum non esse vexaturum, nec mandatis, nec alia citatione, et sic viceversa Episcopus promisit dictis Ministris se effecturum ut excomunicatis daretur absolutio a praedicta excomunicatione, quae reservata erat Sanctissimo Domino. In reliquis autem me remitto ad ea, quae in alia relatione dictae Sacrae Congregationi proposui.

Frater Modestus, Episcopus Aliphanus

Monsignor Valerio Seta, sei relazioni dal 1611 al 1624

[Non riproduco la sesta e ultima relazione, del 1624, poiché è identica a quella del 1621].

1611

Ego frater Valerius Seta [f. 26r. ], Sacrae Theologiae Doctor, Ordinis Servorum Beatae Mariae Virginis, Episcopus Aliphanus pro adimplemento muneris mihi iniuncti iuxta felicis recordationis Sixti Papae Quinti constitutionem de visitandis Liminibus Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, refero Sanctitati Vestrae statum Civitatis Aliphanae et meae Dioecesis.

Civitas Aliphana sita est in Regno Neapolitano, in Provincia Terrae Laboris, in temporalibus subiecta Iulio Barono. In ea est cathedralis ecclesia sub invocatione Assumptionis Beatae Mariae Virginis, suffraganea Archiepiscopi Beneventi, quae habet duas Dignitates, nempe Archidiaconatum et Primiceriatum, adhuc vacantes, quia fructibus carent et non reperitur impetrator. Canonicatus vero decem. Certus redditusque scutorum 30, eidem pro ecclesia cura imminet animarum. Ibi celebrantur divina per canonicos, qui in dicta Civitate non habitant propter inclementiam aeris, quae illam reddit inhabitabilem. Dioecesis vero habet oppida septem, ultra praedictam civitatem, quae sunt Pedemontium, Pratam, Vallem, Pratellam, Tinum, Ailanum et Sanctum Angelum. Oppidum Pedemontii satis populatum est, ibique residet Episcopus ob aeris Civitatis Aliphanae inclementiam; habet tres ecclesias collegiatas, in quarum duabus sex adsunt Canonici pro qualibet, in alia vero duodecim, et omnes curam habent animarum; et in illis quotidie divina celebrantur iuxta morem Romanae Ecclesiae et satis accurate. Clerus est in eo oppido satis numerosus et bene institutus. Adsunt monasteria virorum tria et Monialium unum.
Oppidum Pratae habet unum Archipresbyterum et Presbyteres qui inserviunt Parrochiali ecclesiae Sanctae Mariae de Gratia, quae receptitia est. Clerus est bene ordinatus; ibidem duo monasteria virorum sunt, unum Sancti Augustini, alterum Sancti Francisci de Observantia. Oppidum Tini similiter suam habet ecclesiam parrochialem sub vocabolo Sancti Ioannis, quae receptitia est, et in ea adsunt Archipresbyter et alii Presbyteri, qui illi inserviunt. Oppidum Sancti Angeli [f. 26 v.], in duo casalia distinctum, tres habet parochiales, nempe duas in casali Paparino, aliam vero in casali Ravis Caninae et reguntur per eorum parochos, recte et accurate. Adest Archipresbyter sed nullam habet curam animarum, necminus redditus. Extat ibi Monasterium Fratrum Coelestinorum. Vallis habet suam parochialem, quae per duos presbyteros regitur, sed Archipresbitero caret, quia est Archipresbitero Pratae. Ailanum habet Archipresbiterum et alios presbiteros, qui regunt Ecclesiam parochialem receptitiam. Pratella habet suum Archipresbiterum, cui incumbit cura animarum, et hoc ob tenuitatem loci. In omnibus praedictis locis vel oppidis Clerus est bene institutus et quatenus opus est semper reformatur; et ideo nemo adest vel adfuit delinquens in delicto notabili usque ad huc. Populus autem totius Dioecesis christiane vivit et secundum dogmata Romanae Ecclesiae, ita quod abusus nullatenus perspicitur.
In Dioecesi Seminarium non adest quia illa parva habet beneficia, et modici valoris, sed in ea, statutibus diebus, proponununtur casus coscientiae, qui coram me discutuntur ab omnibus parochis et presbiteris Dioecesis, in cuius parochiis quolibet die dominico pueris legitur doctrinam Christianam veram aliquando intermittitur, quoniam pueri non veniunt. Synodos adhuc per me non est celebrata ob continuam quasi aegritudinem, qua affectus sum, sed Dioecesis gubernatur constitutionibus sinodalibus emanatis predecessorem episcopum, sed congruo tempore celebrabitur. Edicta sunt per me proposita multa pro observantia dierum festorum et iusta corretione tam populi, quam cleri, et iniuncti pastoralis muneris esecutione et observatur quantum humana fragilitas patitur, et contravenientes puniantur. Eminentissimi [f. 27r.] demum pro me et successoribus episcopalis, emi episcopatum, qui carebat, in oppido Pedemontii, loco residentiae (episcopalis), pro pretio ducatorum quatuor centum quinquaginta et fere totidem sunt a me impensi pro eius melioratione.
Ecclesiam cathedralem, et demum episcopatum, in Civitate Aliphana positam et pene labente, cum magna impensa restauravi. Hic est status Aliphanae Diocesis qui nunc Sanctitati Vestra refero, cui sanctissimos pedes deosculans, opto felicitatem et sospitem vitam.
Ego, Frater Valerius Seta, Episcopus Aliphanus

1612

[f. 29 r.] Relatio Fratris Valerii Setae, Episcopi Alifani pro secunda accessione ad limina apostolorum, praesentata mensis Junii 1612

Ecclesia Alifana sita est in regno Neapolitano intra Provinciam Terrae Laboris, suffraganea episcopati Beneventani. Habet Capitulum cum decem Canonicis. Duas habet dignitates, Archidiaconatus et Primiceriatus, sed quae multis abhinc annis vacant, quod redditibus et distributionibus omnino vacant. Cura est animarum penes tam tantummodo ecclesiae episcopali. Ob aeris inclementiam Episcopi non in ea urbe, sed Pedemontii residere solent. In manifestationibus aut solemnitatibus ad Cathedralem accedunt, ubi et celebrare et pontificias obire functiones consueverunt. In ea Civitate duo extant virorum monasteria, alterum S. Francisci Conventualium, Coelestinorum alterum. Dioecesis universa praeter urbem Alifam, et nonnulla, ut aiunt, Casalia, septem oppida complectitur, quae sunt Pedemontium, Prata, Sanctus Angelus, Tinum, Ailanum, Pratella, Vallis.
Pedemontium tres habet Collegiatas, in quarum prima duodecim Canonici existunt, in duabus aliis, sex, et sex. Alii vero presbyteri et clerici existunt in quam plurimis. Duo ex Canonicis in unaquaque Collegiata quotannis eliguntur, qui animarum curam administrant. Quatuor sunt ibi monasteria, tria virorum, nimirum, S. Dominici, S. Francisci Capuccinorum [f. 29 v.] et Carmelitarum, et unum monialium sub regula Sancti Benedicti, quae sub cura et oboedientia vivunt Ordinarii, et clausuram servant iuxta formam Sacri Concilii Tridentini et Decreta Summi Pontificis. Earum monasterium a fundamentis pene ego instauravi, quoniam caret et cellis et adhuc aliis casellis monasticae vitae necessariis. Prata ecclesiam habet patrimonialem seu receptitiam, in qua, et Archipresbyter, qui curam gerit animarum, et Oeconomus adest, loco Abbatis Sancti Pancratii. Ibi extant monasteria virorum, alterum S. Francisci de Observantia, alterum Sancti Augustini. Sancti Angeli oppidum, in duo est Casalia distinctum, et tres habet Parrochias, duas in uno Casali, tertiam in altero. Archipresbyterum habet, sed qui nec redditus plane ullos, nec curam gerit animarum. Unum est ibi monasterium ordinis Coelestinorum. Tinum Ecclesiam habet Parrochialem, et receptitiam. Habet Archipresbyterum et sacerdotes plures, et clericos, qui illi sedulo inserviunt. Ailanum Archipresbyterum habet, et alios presbyteros, et clericos; in ea ecclesia cura exercet animarum ab Archipresbytero. Pratella habet Archipresbyterum, cui cura incumbit animarum; alios praeterea habet clericos. Vallis [f. 30r.] duos habet sacerdotes, et alios clericos. Caret nunc Archipresbytero ad quem cura spectat animarum. In his oppidis, seu terris christiane et catholice vivit, nec ulla, quam inveniam, est ibi haeresis suspectum. Doctrinam Christianam pueros edoceri mandavi. Dioecesim singulis annis visitavi, Sacra Concilia, Bullas, et Constitutiones Summorum Pontificum servari feci, festos dies sanctificari, matrimonia rite celebrari, et alia ad bene recteque vivendum observari praecepi. Qualibet hebdomada casus Conscientiae coram me proponuntur, et diligenti facta discussione, deciduntur; ad quam discussionem ex congregatione tres canonicos Collegiatarum, et Confessores convenire per edictum decrevi. Synodus quolibet anno celebrata in cathedrali ecclesia, in qua decreta et ordinationes statuuntur, quae ad universam Dioecesim reformandam necessariae videntur. Nullum in hac Dioecesi est Seminarium erectum. Ecclesiam Cathedralem et aedes episcopales pene collabentes instauravi. Pedemontii domum pro Episcopis emi et auxi. Domo enim antea Episcopi carebant, ad residentiam Pedemontii. Is est status Alifanae ecclesiae et totius meae Dioecesis.
Frater Valerius Seta, Episcopus Alifanensis

1616

[f. 31 r.] Relatio Fratris Valerii Setae Episcopi Alifani. Pro tertia accessione ad limina Apostolorum facta per Procuratorem anno 1616.

Ecclesia Alifana sita est in Regno Neapolitano, suffraganea Archiepiscopi Beneventani; praeter urbem Alifam, habet in sua Dioecesi septem, ut aiunt, Terras, nimirum Pedemontium, Pratam, S. Angelum, Lethinum, Ailanum, Pratellam, et Vallem Pratae, quae suum quaeque Archipresbyterum habent. Ecclesia Cathedralis eadem est, et Parrocchialis; ac sola quidem Parochum habet in ea Civitate. Capitulum habet, decem Canonicos comprehendens; inter quos duae sunt Dignitates, Archidiaconatus et Primiceriatus, sed quae redditibus vacant. Episcopi multis abhinc annis ob aeris inclementiam ibi minime resident; sed Pedemontii domicilium tenent, quod ad tria milliaria Alifae est proximum. In maioribus aut sollemnitatibus ad Cathedralem accedunt, et pontificias ibi functiones aliquando abeunt. Duo in ea urbe extant monasteria, alterum Conventualium Sancti Francisci, Coelestinorum alterum. Pedemontium tres habet Collegiatas; in quarum prima, quae Sanctae Mariae Maioris nuncupatur, duodecim Canonici existunt. In altera Divae Annuntiatae sex, et sex in tertia, quae Sanctae Crucis dicitur. In priori Collegiata Archipresbyter adest, qui tamen nullam administrat animarum curam, sed et in hac et in duabus aliis Collegiatis, duo, quotannis, eliguntur Canonici, qui curam animarum exercent. Unaquaeque autem Collegiata tempore Quadragesimae suum habet Concionatorem. Quatuor Pedemontii inveniuntur Monasteria, tria virorum, nempe S. Dominici, S. Francisci Capucinorum et Carmelitanum; unum vero Monialium S. Benedicti, quae sub cura et oboedientia vivunt Ordinarii, et clausuram servant, iuxta formam Sacri Concilii Tridentini. Prata ecclesiam habet patrimonialem seu receptitiam, in qua, et Archipresbyter, qui curam gerit animarum, et Oeconomus adest, loco Abbatis Sancti Pancratii. Duo praeterea ibi extant monasteria, unum S. Francisci de Observantia, alterum Sancti Augustini. Sancti Angeli castellum tres habet Parochias, et unum tantummodo Archipresbyterum, qui nec curam animarum nec redditus habet ullos, sed tres ipsae Parochiae a tribus singillatim reguntur Parochis. Unicum est ibi Monasterium Ordinis Coelestinorum. Lethinum [f. 31v.] Ecclesiam habet Parrocchialem receptitiam, plures sacerdotes continentem. Verum ad solum Archipresbyterum regimen spectat animarum. Ailanum Archipresbyterum habet Parochum. Pratella, item, et Vallis Pratae suos Archipresbyteros habent. Sunt et alia in hac Dioecesi, ut aiunt, Casalia, quae brevitatis causa praetermitto. In illis omnibus locis christiane et catholice vivuntur, nec ulla (quam ego scio) est ibi haeresis suspitio. Singulis annis synodum celebro in Cathedrali ecclesia et Dioecesim universam visito, ubi ea praecipio et decerno quae ad bene et sancte vivendum necessaria videntur. Is est status ecclesiae et totius Dioecesis Alifanae, quae ego breviter exposui.

Anno MDCXVI

Frater Valerius Seta, Episcopus Alifanus

1619

[f. 35r.] Relatio Fratris Valerii Setae, veronensis, Episcopi Alifani, pro quarta accessione ad limina Apostolorum facta per procuratorem anno 1619, Mense Maio.
Ecclesia Alifana sita est regno Neapolitano, suffraganea Archiepiscopi Beneventani, praeter urbem Alifam, septem habet in sua Dioecesi, ut aiunt, Terras, nimirum, Pedemontium, Pratam, Sanctum Angelum, Lethinum, Ailanum, Pratellam, et Vallem Pratae, quae suum quaeque Archipresbyterum habent. Cathedralis Ecclesia Capitulum habet, decem Canonicos comprehendens; inter quos duae sunt dignitates, Archidiaconatus et Primiceriatus: sed redditibus veroque omnino vacat. Haec ipsa ecclesia, ac sola quidem in ea urbe animarum cura administrat. Eam Episcopi multis ab hinc annis ob aeris inclementiam deserere coguntur: sed Pedemontii domicilium habent, quod ad tria milliaria urbi est proximum. In maioribus autem sollemnitatibus ad Cathedralem accedunt; et pontificias ibi functiones aliquando obeunt. Duo in ea urbe extant monasteria, alterum Conventulium Sancti Francisci, Coelestinorum alterum. Pedemontium tres habet Collegiatas ecclesias, in quarum prima, quae Sanctae Mariae Maioris Ecclesia nuncupatur, duodecim Canonici existunt: in altera, quae est Divae Annuntiatae, sex; sex item in tertia, quae Sanctae Crucis dicitur. Presbyterorum vero, et clericorum numerus est ibi quam maximus, adeo ut supra ducentos existunt. In priori collegiata Archipresbyter adest; sed qui nullum animarum curam habet. Verum in hac, et in duabus aliis Collegiatis duo quotannis eliguntur Canonici [f. 35 v.], qui Paroechiam administrant. Unaquaeque etiam Collegiata Quadragesimae tempore suum habet concionatorem. Quatuor Pedemontii extant Monasteria; tria virorum: Sancti Dominici, Sancti Francisci Capucinorum, et Carmelitarum; unum vero Monialium Sancti Benedicti, quae sub cura et oboedientia vivunt Ordinarii, et clausuram servant iuxta forma Sacri Concili Tridentini et Summorum Pontificum decreta. Prata ecclesiam habet patrimonialem seu receptitiam, in qua, et Archipresbyter, qui curam gerit animarum, et Oeconomus adest, loco Abbatis Sancti Pancratii. Duo praeterea extant Monasteria: unum Sancti Francisci de Observantia; alterum Sancti Augustini. Sancti Angeli Castellum tres habet Parochias, et unum tantum Archipresbyterum, qui nec curam animarum, nec redditus habet ullos. Sed tres ipsae Parochiae a tribus singillatim reguntur Parochis. Unicum est ibi Monasterium ex instituto Coelestinorum. Lethinum ecclesiam habet Parochialem receptitiam, plures sibi adscriptos sacerdotes continentem. Ad solum vero Archipresbyterum regimen spectat animarum. Ailanum Archipresbyterum habet Parochum; et alios praeterea sacerdotes, et clericos illi Ecclesiae addictos. Pratella Archipresbyterum habet, cui cura incumbit animarum. In Valle, denique, Pratae est Archipresbyter, qui curae praeest animarum. In hac Dioecesi [f. 36 r.] alia praeterea existunt, ut aiunt, Casalia, quae brevitatis causa praetermitto. In his omnibus locis Christiane et Catholice vivitur; nec ulla (quam ego sciam) est ibi haeresis suspitio. Dioecesim universam singulis annis visito. Doctrinam Christianam pueros edocendos mando. Sacra Concilia, et praesertim Tridentinum, Bullas, et Constitutiones Summorum Pontificum servari facio. Festos dies sanctificari, matrimonia rite celebrari, et alia ad bene, sancteque vivendum observari praecipio. Synodum quolibet anno Alifae in Cathedrali ecclesia celebratur, in qua decreta fiunt, et ordinationes, quae ad totam Dioecesim vel reformandam vel in moribus christianis conservandam necessaria videntur. Cathedralem ecclesiam pene collapsam, et aedes episcopales reparatione indigentes, instauravi. Pedemontii palatium, quod antea praedecessores Episcopi ad residendum desiderabant, emi et auxi. Arbustum et vineam plantavi; nullam enim episcopalis mensa vineam possidebat. [f. 36v.] Is est status Ecclesiae et totius Dioecesis Alifanae, quem ego, Liminibus prius Apostolorum per procuratorem visitatis, ita breviter exposui, ac retuli Anno MDCXIX, mense Maio.

Frater Valerius Seta, Episcopus Alifanus.

1621

[f. 39 r. ] Status Ecclesiae Alifanae, expositus per Fratrem Valerium Setam, Veronensem, eiusdem ecclesiae Episcopum, ad sacra limina Apostolorum, quinto triennio adeuntem, anno 1621 mense Martio.

Ecclesia Alifana sita est in regno Neapolitano suffraganea Metropolis Beneventanae. Praeter urbem Alifam, septem habet in sua Dioecesi, ut aiunt, Terras nimirum Pedemontium, Pratam, S. Angelum, Lethinum, Ailanum, Pratellam et Vallem Pratae, quae suumquaeque Archipresbyterum habet. Cathedralis ecclesia Capitulum habet, decem Canonicos comprehendens; inter quos duae sunt Dignitates, Archidiaconatus et Primiceriatus; sed quae redditibus omnino carent. Haec ipsa ecclesia, ac sola quidem in ea urbe, curam habet animarum. Episcopi multis ab hinc annis ob aeris inclementiam illinc abesse coguntur; Pedemontii vero commorantur, quod ad tria milliaria urbi est proximum. In maioribus autem solemnitatibus ad Cathedralem accedunt et pontificias ibi functiones obeunt. Duo ea Civitas habet monasteria, alterum Conventualium Sancti Francisci, Coelestinorum alterum. Pedemontium tres habet Collegiatas; in quarum prima quae Sanctae Mariae [f. 39 v.] nomine appellatur, duodecim Canonici existunt. Altera quae Annuntiatae titulo nuncupatur, sex habet Canonicos. Sex item tertia, quae Sanctae Crucis nomine vocatur. Aliorum vero presbyterorum, et clericorum numerus in hac terra est quammaximus, adeo ut ducentos exsuperent. In Sanctae Mariae Collegiata adest Archipresbyter, sed qui animarum curam non exercet. Verum in hac et in aliis duabus Collegiatis duo ex Canonicis quotannis eliguntur, qui parochorum munere funguntur. Unaquaeque etiam Collegiata Quadragesimae tempore suum habet concionatorem. Quatuor Pedemontii reperiuntur Monasteria; tria Virorum, haec sunt: Sancti Dominici, Carmelitarum, et Capuccinorum; unum vero Monialium Sancti Benedicti, quae sub cura, et oboedentia vivunt Ordinari, et clausuram servant iuxta formam [f. 40r. ] Sacri Concilii Tridentini.
Prata ecclesiam habet patrimonialem, seu receptitiam, in qua et Archipresbyter, qui parochiam administrat, et Oeconomus adest Sancti Pancratii loco Abbatis illius titulus. Duo praeterea ibi extant monasteria; unum Sancti Francisci de Observantia, alterum Sancti Augustini. Sancti Angeli Castellum quatuor habet parochias; sed unum tantummodo Archipresbyterum, qui nec curam animarum, nec redditus habet illos; sed ipsae parochiae a quatuor singillatim Curatis reguntur. Unicum est ibi monasterium, scilicet Coelestinorum. Lethinum ecclesiam habet parochialem receptitiam, plures continentem sibi adscriptos sacerdotes; ad solum autem Archipresbyterum regimen spectat animarum. Ailanum Archipresbyterum habet parochum, et alios praeterea sacerdotes [f. 40v.] et clericos illi ecclesiae addictos. Pratella Archipresbyterum habet, cui cura incumbit animarum. In Valle itidem Pratae est Archipresbyter, qui curae praeest animarum. Et hae duae postremae ecclesiae, tam Pratella quam Vallis Pratae, suum et ipsae habent congruentem clerum. In hac Dioecesi alia praeterea existunt, ut aiunt, Casalia, quae brevitatis causa praetermitto. In omnibus his locis christiane, et catholice vivitur, nec ulla, quam ego sciam, est ibi haeresis suspitio. Diocesim universam singulis annis visito. Doctrinam christianam pueros edocendos mando. Sacra concilia, et praesertim Tridentinum, Bullas et Costitutiones Summorum Pontificum servari facio. Festos dies sanctificari, matrimonia rite celebrari, et alia ad bene sancteque vivendum [f. 41r.] observari praecipio. Synodus quolibet anno Alifae in Cathedrali ecclesia celebratur; in qua decreta et ordinationes statuuntur, quae ad totam Dioecesim vel reformandam, vel in moribus christianis conserrvandam necessaria videntur. Cathedralem ecclesiam pene collapsam, et aedes episcopales, non levi indigentes reparatione, instauravi. Pedemontii palatium, quod antea Episcopi praedecessores mei ad residendum desiderabant, emi, et auxi. Vineam, et arbustum, quibus antea episcopalis mensa penitus carebat, sex ab hinc annis plantavi, et ea quidem providentia, ut vinum deinceps episcoporum indigentiae non solum sufficiat, sed etiam supersit. Arva [f. 41v.] et territoria, partim rubis, et vepribus ob sita, partim aquis superfusis occupata, et quae ita agricolarum cultu carebant, ut nulli prope modum fructus inde perciperentur, non parvis laboribus, et expensis ad eam culturam reduxi, ut redditus ecclesiae non mediocriter auxerim. Monasterium Sanctimonialium, quod intra Pedemontium post Concilium Tridentinum fuit translatum, totum fere a fundamentis aedificavi, ut, quod antea nullam penitus monasterii formam habebat, nunc cellis, dormitorio, et claustro formatum revera monasterium censeri possit; licet ad extrema fastigia quadam ex parte illud nondum perduxerim. Ecclesia Collegiata, et parochialis Sanctae Crucis, quae ob sui angustiam [f. 42r.] populi capax haud erat, et tectorum, murorumque vetustate, parum decenti altarium honestate, ac luminis obscuritate, instauratione, vel nova potius aedificatione indigebat, me auctore, et consilio, et labore, et pecunia adiutore, longe spatiosior, et speciosior est a fundamentis construita; ac structura quidem ipsa eo usque pervenit, ut tectum in ea fere solum desiderari videatur. Is est status, ad hunc modum relatus, ecclesiae Alifanae. Quam quidem ecclesiam tredecim iam annos ego frater Valerius Seta indignus episcopus administro. Nunc vero me Romam contuli, sacra Apostolorum limina visitaturus, beatissimi Patris nostri [f. 43 r.] Gregorii Papae Decimi Quinti pedes humiliter deosculaturus, et ad meam ipsam ecclesiam gubernandam quam primum, Dei ope, rediturus.

Frater Valerius Seta, Episcopus Alifanus.

Monsignor Girolamo Maria Zambeccari, due relazioni dal 1626 al 1632

[Riporto solo la relazione del 1626, poiché quella del 1632, in lingua italiana, è già stata integralmente pubblicata nella prima parte del libro].

1626

[f. 49 r.] Ut Constitutioni felicis recordationis Sixti V de visitandis Apostolorum liminibus satisfaciat, Frater Hieronymus Maria Zambeccarius Episcopus Aliphanus, haec de statu dicti Episcopatus et Dioecesis, in hac prima visitatione referenda censuit.
Est in Terra Laboris prope fluvium Volturnum in planitie, collibus, montibusque circumdata, Civitas Aliphana, olim, ut fertur, foculariorum mille et septingenta, nunc vero temporis iniuria, variisque bellis pene diruta; et ad focularia 50 circiter redacta; cuius aer tum ob stagna aquarum, tum ob habitatorum inopiam, adeo insalubris ab incolis censetur, ut nullus absque certo discrimine vitae ibi diutius audeat habitare. Quapropter, Episcopi per multos ab hinc annos aliam sibi domum elegerunt in Terra Pedemontii, quae per tria milliaria a praedicta Civitate distat. Extat in ea Cathedralis Ecclesia sub titulo S. Sixti, ob reconditum ibi Corpus praedicti Sancti primi Papae et Martyris, ab Anacleto Pontifice Comiti Raynulpho, tunc temporis Civitatis domino, qui cum Roberto Capuanorum Principe Romam in auxilium praedicti Papae, bellis oppressi, se transtulit, donatum; et a Basilica Sancti Petri Apostoli ad praedictam Civitatem translatum; ut, ex vetustissimo in praedicta Civitate Aliphana impresso officio, quod in die translationis dicti Sancti Corporis antiquitus celebrari consueverat, colligitur. Et licet proprius dicti Sancti Corporis locus modo ignoretur, ex traditione habetur quod subtus altare maiore collocatum fuerit, ibique veneratur; cum tamen Episcopus quidam Aliphanus facti veritatem indagare cuperet, tam magnam [f. 49 v.] ferunt, aquarum copiam ex fossione repente erupisse, ut coeptum opus perficere non valuerit, intentatumque coeteris reliquerit. Alia nonnulla reliquiarum fragmenta in capsula quadra servantur, quarum nomina, vetustate consumpta, legi non valent. Est in dicta Civitate templum satis amplum, sed adeo modice ornatum, ut rurale potius quam civile censeri possit a variis Episcopis pluribus in locis, dum ruinam minaret, instauratum praecipueque cura et impensa potius Hieronimi de recenti opportune apertum; vestes sacrae adeo sunt consumptae, ut renovatae indigeant, quam super ruines idem Frater Hieronimus propriis impensis in dies curat. Decem in Cathedrali Ecclesia sunt Canonici cum dignitate Primiceriatus et Archidiaconatus. Redditus annuus Canonicorum ascendit ad summam ducatorum 40 circiter omnibusque numeratis; Dignitates vero nullum habent redditum. Hodierna die Dignitates sunt vacantes, quas conferet Frater Hieronymus si Sanctissimo placuerit, Canonici animarum curam, singuli in dicta civitate per annum, exercent cum Episcopi approbatione, praeter Canonicos alii duo ibi sunt Sacerdotes et quatuor Clerici. In eadem Ecclesia cathedrali infrascriptae reperiuntur Confraternitates: S. Sixti, annui redditus ducatorum 25; Sanctissimi Sacramenti, ducatorum 80 circiter; Sanctissimi Rosarii et S. Catherinae nullius censi redditus. Adest in eadem Civitate [f. 50 r.] monasterium Fratrum Minorum Sancti Francisci cum Ecclesia sub titulo eiusdem Sancti; alit tres sacerdotes et famulus annui redditus ducatorum 120 circiter. Item monasterium Fratrum Celestinorum extra moenia Civitatis sub titulo S. Mariae Gratiarum, alit Sacerdotes quatuor et famulos duos, annui redditus ducatorum 400 circiter. Rursus Abbatia Sancta Magdalena, de iure familiae de Gargaliis, licet extincto moderno possessore Clero Saeculari censeatur ob lineam finitam Sedi Apostolicae devoluta annui redditus ducatorum 200 circiter. Item Commenda seu potius ut vulgo dicunt Grangia, seu membrum Equitum Hierosolymitanorum, annuus redditus ducatorum 200 circiter. Ruina potius domus Episcopalis quam domus ipsa conspicitur, quam ut exponuit frater Hieronymus, non habitant Episcopi. Annuus certus redditus Episcopalis mensae, computato anno fertili cum sterili, sementisque impensis pro segetibus aliisque fructibus colligendis ascendit ad summam ducatorum 800 circiter. Verum cura et diligentia fratris Hieronymi qui multa terra olim a predecessoribus in emphiteusim saecularibus concessa, ex istis invenit devoluta. Instituit insuper Frater Hieronymus [f. 50v.] deposita ad dispensam pauperibus seu locis piis. Celebratur in tota Dioecesi Romanum officium Pii V et Clementis VIII, iussu edictum. Semel in anno totam Dioecesim visitavit, Doctrinam Cristianam ubique docenda instituit Confirmationis Sacramentum in singulis Ecclesiis visitando administravit; decrevit Tridentini Concilii formam ad unguem servatam esse et defendit supra vires Ecclesiasticam Iurisdictionem (in eius Dioecesis olim extinctam ac fere in omnibus modo restituitam rursus) ut non ei defuerint a Dominis temporalibus praedictae Civitatis Regiisque Ministris persecutoribus, litterae minatoriae inhibentes ei espulsionem a Regno, a quibus omnibus, Deo adiuvante, immunis evasit, ut optime noscunt Illustrissimi Cardinales Sacrae Congregationis Episcoporum, quorum iustum auxilium imploravit dictus Frater Hieronimus, undique percussus ut coeteri predecessores; iurisdictionemque ecclesiasticam [f. 51 r.], in eius Dioecesis olim extinctam ac fere in omnibus modo restituitam rursus amittere vi, sed non metu, cogit. Seminarium, iuxta Tridentinum Concilium, numquam in eius Dioecesi erectum invenit Frater Hieronymus ob paupertatem; dictus Frater Hieronymus, totis viribus ipsius, erigere id curat, aliquod auxilium a Sede Apostolica consecuturum sperans. Presbyterorum et aliorumque clericorum totius civitatis et Dioecesis numerus ascendit ad summam 300 circiter. Tota vero Dioecesis in septem dividitur Terrae: nempe Pedemontii eiusque quatuor Casalia; Terra S. Angeli cum singulo Casali; Terra Aylani; Pratella, Prata; Vallis et Letinis. Pedemontii Terra, quae ab Aliphana Civitate tribus milliaribus distat, in alias duas secatur partes fere contiguas, altera dicitur Vallata, altera vero Pedemontium; in hac terra Pedemontii ob aeris salubritatem, optimarum aquarum omniumque rerum humano victui necessariorum copiam ac habitatorum multitudinem cum fere decem mille incolae connumerantur ibique laneae mercatura fere ab illibus exerceatur. Episcopus habitat in domo ab eius predecessore empta episcopalis mensae applicatae [f. 51 v.], quam si Fratre Hieronymo iures suppetent ad meliorem formam reducere idem conabitur, empta enim fuit pretio 300 ducatorum, ab emptore vero quoquomodo aucta. In praedicta Terra habitat Dominus temporalis eiusdem et Civitatis Aliphanae Dux Laurenzanae, ex familia Caietanorum, Neapolitanus, sub quo multa Illistrissimis Dominis Cardinalibus nota passus est Frater Hieronymus. Est in dicta Terra Ecclesia Collegiata, sub titulo S. Mariae Maioris, 12 Canonicis dotata, cum Archipresbiteratus Dignitate, qui animarum curam exercent alternative singulis annis cum Episcopi approbatione; annuus redditus Canonicorum ascendit ad summam ducatorum 80. Templum certe satis ornatum cunctisque ad Divinum cultum necessariis refertum nonnullorumque Sanctorum reliquiis satis decoratum conspicitur. Adest in eodem Confraternitas Sanctissimi Sacramenti, annui redditus scutorum 80 circiter. Extat in terra predicta Confraternitas Mortis quae nullum certum redditum habet, et defunctos praecipue violenter charitativa sepultura tradit. Idem Confraternitas S. Maria de Costantinopoli, annui certi redditus ducatorum 24 circiter. Extra terram extat Ecclesia S. Maria Occuribilis, ut dicunt, cuius Universitas [f. 52 r.] Pedemontii Laurenzanaeque Duces Patroni eum praetendunt; quatuor in ea sacerdotes saeculares in communi degentes aluntur, qui habent annuum redditum scutorum fere 600 et praetendunt, quod Canon Tridentinus negat, ab Episcopo eam visitari non posse nec ad reddendam ei rationem. In terra predicta est Monasterium Fratrum Divi Dominici cum Ecclesia sub titulo Divi Thomae Aquinatis, annui redditus certi ducatorum 600 circiter. Ea alit octo sacerdotes, quatuor studentes cum lectore Philosophiae et quatuor laicos servientes. In praedicta Ecclesia Divi Dominici est Societas Sanctissimi Rosarii annui redditus ducatorum 200 circiter, quae curam habet Montis Pietatis cui subvenit ex dictis redditibus. Item in predicta ecclesia est Confraternitas Sanctissimi Nominis Dei, annui redditus scutorum 50 circiter. Monasterium est ibi et Sancti Francisci Ordinis Cappuccinorum quod alit duodecim sacerdotes, et 12 laicos, qui laici ibi laneas vestes pro usu fratrum totius Provinciae conficiunt. Monasterium rursus Fratrum Carmelitanorum, cum Ecclesia sub titulo S. Mariae de Carmelo, annui redditus scutorum 800 circiter, alit sacerdotes sex et duos famulos et in eadem Ecclesia est Confraternitas S. Mariae de Carmelo, annui redditus ducatorum 100 circiter. Monasterium [f. 52 v.] praeterea Monialium Ordinis S. Benedicti, sub titulo Sancti Salvatoris, annui redditus scutorum 1200 circiter; alit moniales 30 et nonnullas puellas educandas, quas moniales in multis una cum clausura reformavit Frater Hieronymus. In membro Vallatae est Ecclesia Collegiata sub titulo SS. Annuntiationis, sex tantum habet Canonicos absque ulla alia dignitate, annuus redditus singulorum ascendit, una cum incertis, ad scuta 60 circiter, sacerdotes absque ecclesiastico redditu 16, clericos vero 25. Huius templum certe satis amplum ornatum est necessariisque omnibus ad Divinum cultum spectantibus abundans. Est in eo Confraternitas Sanctissimi Sacramenti, annui redditus scutorum 100 circiter. Item Confraternitas Sanctissimae Annuntiationis annui redditus ducatorum 300 circiter, quae curam habet Hospitii pauperum advenatorum et infirmorum precipue. In membro Castelli reperitur Ecclesia Collegiata sub titulo Sanctae Crucis cum sex Canonicis absque alia Dignitate; annuus redditus singulorum ascendit ad ducatos 60 circiter; sunt ibi praeterea decem sacerdotes absque redditu ecclesiastico et Clerici quindecim. Templum, eiusdem inspecta loci qualitate, est satis amplum et de novo constructum elemosinis, et laboribus, piorum et donationibus publicis et privatis, et elemosinis Fratris Hieronymi fere perfectum. Est in eo Societas Sanctissimi Sacramenti [f. 53 r.], annui redditus ducatorum 100 circiter, et Confraternitas Sanctissimi Rosarii, absque aliquo certo redditu. In casali Scorpeto, sub cura Terrae Pedemontii, numerus est foculariorum 15 circiter. Est Ecclesia Sancta Maria de Costantinopoli, absque aliquo redditu, in qua celebrantur diebus festivis ex elemosinis dicti populi. In alio Casali Sipicciani, foculariorum 70, sub eadem cura Pedemontii, reperitur Ecclesia ruralis parva sub titulo S. Marcelli, in qua celebratur quotidie ex legato cuiusdam de Confredis, et nullum alium redditum habet. In Casali S. Potiti, foculariorum 90 circiter, adest Ecclesia ruralis sub titulo Sanctae Catherinae. Curatus dictae Ecclesiae annuum redditum prehendit ducatorum 30 circiter. In Casali Calvisi, foculariorum 40, adest Ecclesia sub titulo Sancti Barbati cum Presbytero Curato, annui redditus ducatorum 20 circiter. In Casali Sancti Gregorii, foculariorum 70 circiter, adest Ecclesia sub eodem titulo cum duobus presbyteris et duobus Clericis Curatis, annuum redditum prehendunt ducatorum 20 circiter. Est in eo beneficium annui redditus ducatorum 200 circiter quod fuit impetratum ab Sede Apostolica. [ f. 53 v.] In Terra vero Sancti Angeli, foculariorum 300 circiter, Marchionis Petrae, Ianuensis ex Grimaldorum familia, tres Ecclesia Curata existunt. Prima Sancta Maria de Valle, cum titulo Archipresbiteratus, annui redditus ducatorum 40 circiter; secunda Sancti Nicolai annui redditus ducatorum 40 circiter; tertia Sancti Bartholomei ducatorum 30 circiter. Sex alii in ea Terra sunt sacerdotes absque Ecclesiastico redditu et Clerici 12. Item Monasterium Fratrum Celestinorum cum Ecclesia sub titulo Sanctissima Annunciationis annui redditus ducatorum 170 circiter; alit duos sacerdotes et famulum. Item Confraternitas Sanctissimi Sacramenti annui redditus ducatorum 30 circiter et Confraternitas S. Sebastiani ducatorum 40 circiter. In parte Casalis Sancti Angeli, quae Raviscanina nuncupatur, foculariorum 80 circiter, est Curatus in Ecclesia Sancta Crucis, annui redditus ducatorum 300 circiter. Sunt praeterea in eadem parte Casalis 4 sacerdotes absque aliquo redditu Ecclesiastico et sex Clerici. Est in eadem Ecclesia Confraternitas S. Sacramenti, nullius certi redditus. Et Confraternitas Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 80 circiter. In Terra Aylani, foculariorum 200 circiter, cuius Domini temporales sunt [ f. 54 r.] Barones de familia de Penna, est Archipresbiter Curatus, annui redditus ducatorum 25 circiter; alii duo sacerdotes celebrantes in eadem Ecclesia sunt, annui redditus ducatorum 15, pro singulis, et sex Clerici. Est in dicta Ecclesia Societas Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 25 circiter, eiusdem fere redditus Societas Sanctissimi Rosarii. Adest praeterea de novo confecta Ecclesia sumptibus dictorum Dominorum de Penna, sub titulo Sanctissimae Annunciationis usque modo nullius redditus. Item monasterium Canonicorum regularium, annui redditus ducatorum 180 circiter absque ullo assistente. Item Pratella cuius dominium temporale spectat ad quosdam neapolitanos de familia Rota, foculariorum 80 circiter; ibi est Archipresbiter Curatus annui redditus ducatorum 40 circiter, et in eadem ecclesia est Confraternitas Sanctissimi Sacramenti annui redditus ducatorum 200 circiter. Item Sanctissimi Rosarii Societas annui redditus scutorum 80 circiter. Item Hospitale pro pauperibus advenis suscipiendis, annui redditus ducatorum 180 circiter. Est in eadem terra unus tantum alius sacerdos absque aliquo redditu Ecclesiastico et quatuor Clerici. In terra Pratae eorundem Dominorum Baronum Rota, foculariorum 300 circiter, una cum eius casali est Ecclesia receptitia sub titulo Sancti Pancratii, cum Archipresbitero Curato una cum tribus aliis sacerdotibus aequis portionibus dividentibus redditus dictae Ecclesiae ducatorum quadraginta pro quota. Sunt praeterea Clerici 12. Est in eadem Ecclesia [f. 54 v.] Confraternitas Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 30 circiter. Item Societas Sanctissimi Rosarii scutorum 20 circiter annuorum. Praeterea Monasterium Fratrum Divi Augustini, annui redditus ducatorum 100 circiter, alit duos sacerdotes et unum famulum; est in eadem Ecclesia Divi Augustini Confraternitas Divi Nicolai, annui redditus ducatorum 200 circiter. Est extra Terram praedictam Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae de Misericordia, quae habet Confraternitatem eodem nomine, annui redditus ducatorum 70 circiter. Ibi est praeterea Conventus Fratrum Divi Francisci de Observantia, quod alit sacerdotes sex et duos famulos, annui redditus ducatorum 120 circiter. In Casali vero Vallis dictorum Dominorum Rota adest Ecclesia cum Archipresbitero Curato, annui redditus ducatorum 40 circiter, cum alio Sacerdote eius Coadiutore et duobusque Clericis; in eadem Ecclesia sunt Confraternitates Sanctissimi Sacramenti et Rosarii, annui redditus pro qualibus ducatorum 25 circiter. In terra Letini, Marchionis de Franchis Neapolitani, foculariorum 300 circiter, adest Ecclesia receptitia sub titulo Sancti Ioannis cum Archipresbitero et sacerdotibus octo, qui aequaliter dividunt redditus dictae Ecclesiae, singulique pro quota in anno cum beneplacito curam animarum exercent; singulorum redditus annuus ascendit ad ducatos 30 circiter. Sunti ibi praeterea Clerici decem. Est in eadem Ecclesia Confraternitas Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 120 circiter. Item Confraternitas Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 30 circiter, et Confraternitas S. Mariae de Monte cum iuspatronatu Universitatis dictae Terrae, annui redditus ducatorum 600 circiter. [f. 55 r.] Haec sunt quae de statu dictae Ecclesiae et Dioecesis magis relatione digna Fratre Hieronymo visa fuere.
Humillimus ac Addictissmus Servus
Frater Hieronymus Maria, Episcopus Aliphanus.

Monsignor Gian Michele De Rossi, relazione del 1634

1634

[f. 66 r.] Ego Frater Johannes Michael Episcopus Aliphanus, ut iuxta mei iuramenti obligationem et felicis recordationis Sixti V Constitutionem de Visitandis Sanctorum Apostolorum Liminibus singulo triennio ab Episcopis Italicis, ad Urbem personaliter accessi pro decimo septimo triennio nondum completo; haec, quae sequuntur, breviter recensenda pro meae Ecclesiae statu censui. In Provincia Campaniae Regni Neapolis prope Vulturnum Fluvium est Planities Montibus circumsepta, collibusque circumornata, in qua Aliphae iacet semimortua, et pene extincta Civitas, quae traditur habuisse olim focularia mille et septingenta, nunc tantum 50. Et ea antiquorum miserias deplorat reliquias. Hic ubi primum erant Civitas Romana et horti iucundi, nunc ob habitantium paucitatem Universatisque inopiam, Alifae in stagnis emoritur, aqua aereque adeo deteriorata ut sanitati obnoxia, et non sine vitae periculo habitabilis habetur. Hinc Episcopi, saluti propriae consulentes, in Terra Pedemontii quae milliaribus inde tribus distat, iam multis annis habitare decreverunt, et habitant in praesenti. Cathedralis Aliphana Ecclesia, sub titulo Sancti Sixti ob dicti Sancti Corpus, quod ex traditione subtus Altare maiore est reconditum, in meditullio Civitatis est, et ampla. Ut opportunius, meis impensis ego reparare curavi eiusdemque Sacristiam et Altaria, sacris vestibus et paramentis pro meis viribus locupletavi. Canonicos habet haec Ecclesia decem cum duabus dignitatibus: Primiceriatus et Archidiaconatus; Canonicorum (universi) annui redditus quadraginta ducatorum summam non excedunt; Dignitates vero omni carent redditu; singulique Canonici animarum curam exercent per annum in Civitate, Curiae Episcopalis approbatione; et ultra Canonicos [f. 66 v.], alios tres Sacerdotes et Clericos quatuor habet dicta Ecclesia. In ipsa (Ecclesia) haec sunt Confraternitates 3: Sancti Sixti, annui redditus ducatorum 25; Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 80; Sanctissimi Rosarii et Sanctae Caterinae, nullius certi redditus. Est in Civitate praedicta Conventus Fratrum Minorum, quorum Ecclesia titulus est Sancti Francisci; ibi degunt Sacerdotes tres et laicus unus; redditus annuus dicti Conventus est ducatorum 120 circiter. Extra Civitatem vero est Monasterium Fratrum Celestinorum, sub titulo Sanctae Mariae Gratiarum; tenet Sacerdotes quatuor et duos laicos; cuius annuus redditus est ducatorum 400 in circa. Adest quoque Abbatia Sanctae Mariae Magdalenae, de jurepatronatus familiae de Gargaliis, habens annuum redditum ducatorum 200 in circa. Annuus redditus certus Episcopalis Mensae est ducatorum mille, cum subsidio ducatorum centum sexaginta, quod ab antiquo solvitur a Clero, et Cathedraticum ducatorum centum, quod singulis annis in festa Nativitatis Domini, ab antiquo etiam a Clero solvitur; speratur tamen amplior in futurum, dummodo Laurentianae Dux non teneat colonos Mensae (episcopalis); ego terram infructuosam et silvestrem seminabilem redegi, eamque in quantitate modiorum centum colono assignavi, redemi ab ipso colono mercedem, quae est ducatorum septuaginta duorum quolibet anno. [f. 67 r.] Census annuos territoriorum in Emphiteusim concessorum recuperavi; et demum Episcopalem domum in Terra Pedemontii sitam, solaria ipsi et stationes addendo, accomodavi. In hac Civitate, sicut et in tota Dioecesi, presbiteri Romano utuntur Breviario Pii Papae V et Clementis Papae VIII. Unicam Synodum Dioecesanam celebravi pro reformante Clero, et ad Catholicos Ecclesiasticosque mores plura Decreta spectantia edidi, atque Sacrosanti Concilii Tridentini magis magisque in dies vigeat crescatque observantia. Depositarium demum posui ut, si ex premiis pecuniariis erunt proventus, in pias convertentur eleemosynas ad praescriptum Sacri Concilii Tridentini. Seminarium tamen, quod iuxta dicti Sacrosancti Concilii decretum in omni Dioecesi debet esse, adhuc ob paupertatem non est erectum. Procuravi certe totis meis viribus illius fundationem et erectionem, sed hucusque in cassum. Universa Dioecesis in octo secatur partes: Terra Pedemontii cum quatuor casalibus, Terra Sancti Angeli cum unico Casali, et Terrae Aylani, Pratellae, Pratae, Vallis, Lethini, Calvisii, quas omnes et singulas visitavi personaliter; et solemniter Doctrinam Christianam ubique explanandam docendamque ordinavi, quemadmodum ubique inter Visitationis solemnia, Sanctum Confirmationis Sacramentum ministravi. [ f. 67 v.] Pedemontii Terra salubri fovetur aere, nemorosis decoratur montibus, puris fecundatur aquis, multis habitatoribus colitur, lanarum mercatoribus ditatur, nulloque caret ad politicae vitae substentationem fulcimento. Hic suam traducunt vitam Episcopi; et hic denique est aula temporalis Domini tum Pedemontii, tum Alipharum, qui Dux Laurentianae appellatur; estque modo Alphonsus (II) Caietanus, Neapolitanus, qui infelicem reddit Episcopis Pedemontii amoenitatem, cum prae omnibus aliis, omni scelere conato, ut in miseria et paupertate vivant Episcopi procurat. Hinc ego, qui dignitatem Episcopalem et Immunitatem Ecclesiasticam acerrime sum tutatus, multa ab ipso Domino passus sum detrimenta, opprobria, convitia, et insultus; nam subditis prohibuit ne rura Episcopalia excolerent ne fructus emerent, ne Episcopo inservirent conducti stipendio ne cum Episcopo alloquerentur. Et usque devenit iniquitas Ducis ut Episcopi colonum verberibusque affici mandavit; multa crimina denique sollicitavit contra Episcopum, ut optime sciunt Eminentissimi Cardinales Sacrae Congregationis Episcoporum. In Terra Pedemontii est Collegiata Sanctae Mariae Maioris cum Canonicis duodecim et una Dignitas Archipresbiteratus; [ f. 68 r.] redditus annuus cuiusque Canonici est ducatorum 50; Dignitas Archipresbiteratus solo titulo gaudet; Canonici alternatim quolibet anno, Curiae Episcopalis approbatione, animarum curam exercent; Sacerdotes in ipsa Ecclesia sunt 28 et Clerici 30; in ea ornamenta sacra sunt multa; in ea adsunt multae Sanctorum reliquiae; eius aedificium est pulchrum nihilique deest. Demum, in eadem Collegiata Ecclesia, est Confraternitas Sanctissimi Sacramenti, cuius annuus redditus est ducatorum 50. Confraternitates sunt, in Terra Pedemontii, infrascriptae: Confraternitas Mortis, annui census ducatorum 40; Confraternitas Sanctae Mariae de Costantinopoli, annui redditus ducatorum 25. Monasteria sunt in Terra Pedemontii infrascripta: Monasterium Fratrum Sancti Dominici, annui redditus scutorum 600; degunt in ipso Sacerdotes 8, quatuor Studentes cum Lectore Philosophiae et Laici quatuor. In Ecclesia huius Monasterii est Confraternitas Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 200, quae curam habet Montis Pietatis, cui subvenit suis redditibus; est ibi alia Confraternitas Sanctissimi Nominis Dei, annui redditus ducatorum 50. Monasterium Sancti Francisci Capuccinorum; Sacerdotes habet 12 totidemque Laicos. Monasterium Carmelitanorum, annui redditus ducatorum 500, Sacerdotes habet sex et Laicos duos; Confraternitatem habet Scapularii, annui redditus ducatorum 100. Monasterium Monialium Ordinis Sancti Benedicti, annui redditus ducatorum 1200, alit Moniales 40 et aliquas puellas pro educatione. Extra Terra Pedemontii extat Ecclesia sub titulo Sanctae Mariae Occurribilis, annui redditus ducatorum 2000; vivunt in ipsa quatuor Sacerdotes Seculares Regularium more, regentibus illam ut Oeconomi homonymae Confraternitatis. [f. 68 v.] Praetendunt Universitas Pedemontii et Duces Laurentianae ipsius esse Patronos et visitari (eam) non posse ab Episcopo, neque ab ipso compelli posse ad reddendam rationem, quod, cum consonum non sit Sacrosancto Canone Tridentino, non admitto; et administratoribus redditionem rationis petam, et totis meis viribus conabor visitare illam. Tota Pedemontii Terra in duas dividitur partes (praeter ipsum oppidulum Pedemontii), quarum una Vallata, altera Castellum nuncupatur. In prima parte est Collegiata Ecclesia Sanctissimae Annuntiatae, in qua sunt Canonici sex; quorum, pro singulo, annuus redditus est ducatorum 60; in ea Sacerdotes, absque certo Ecclesiastico redditu, sunt 16, Clerici 25. Ecclesia est ampla, firma, ornata, omnique culto Ecclesiastico refecta. In ipsa est Confraternitas Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 100, et Confraternitas Sanctissimae Virginis Annuntiatae, annui redditus ducatorum 300, quae curam habet Hospitalis peregrinorum, pauperum, et infirmorum. In altera parte est Collegiata Sanctae Crucis, cum Canonicis 6, quorum redditus singulorum annuus est ducatorum 60, propter quos sunt 10 Sacerdotes absque redditu certo, et Clerici 15. Ecclesia est non exigua, noviter constructa, ex piorum eleemosynis; in ipsa est Societas Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 100, et Confraternitas Sanctissimi Rosarii absque ullo certo redditu. In Casali Scorpeti, foculariorum 15 circiter, sub cura Terrae Pedemontii, est Ecclesia Sanctae Mariae de Costantinopoli, sine redditu, et in ipsa sancta missa, festivis diebus, celebratur ex elemosynis. In Casali Sipicciani, foculariorum 70, sub cura eadem, est aedicula Sancti Marcelli, in qua quotidie habetur sacrum, ex pio legato cuiusdam de Confredis; dicta Ecclesia nullum habet redditum. [f. 69 r.] In Casali Sancti Potiti, foculariorum 90, est rurale templum Sanctae Catherinae, cuius Curatus annuum habet redditum ducatorum 30. In Casali Calvisii, foculariorum 40, est Ecclesia Sancti Barbati, cuius Curatus annuum habet redditum ducatorum 20. In Casali Sancti Gregorii, foculariorum 70, est Ecclesia eiusdem tituli, cui inserviunt duo Presbiteri, et duo Clerici; eiusque Curatus annuum habet redditum ducatorum 20. In ipsa Ecclesia est beneficium eiusdem tituli, annui redditus ducatorum 20, quod approbatum fuit a Sede Apostolica; praetendit populus propterea illud (beneficium) subretitie fuisse impetratum, etsi Curatus censet quod ut suum (proprium), quia ex decimis colligitur fontis baptismalis eiusdem Ecclesiae Sancti Gregorii, et ex sepulturis, quibus etiam Curato alimenta (vel decimae) debentur, ac proinde illa Curato denegari non possunt. Terra Sancti Angeli, foculariorum 300 in circa, Marchionis Petrae, januensis, ex Grimaldorum familia, tres Ecclesias habet et Curatum. Prima est Sanctae Mariae de Valle, cum titulo Archipresbiteratus, annui redditus ducatorum 40. Secunda (est) Sancti Nicolai, annui redditus ducatorum 40. Tertia (est) Sancti Bartholomei annui redditus ducatorum 30. Sunt praeterea in dicta Terra sex alii Sacerdotes, absque redditu, et Clerici 12. Dicta Terra (Sancti Angeli) Confraternitates habet duas: prima, Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 30; secunda, Sancti Sebastiani, redditus ducatorum 40. (Praedicta Terra Sancti Angeli) Monasterium habet Fratrum Celestinorum (cum Ecclesia sub titulo Sanctissimae Annunciationis) cuius annuus redditus est ducatorum 170; degunt in ipso Sacerdotes duo et Laicus unus. In parte ipsius Casalis, quae Raviscanina appellatur, foculariorum 80, est Ecclesia Sanctae Crucis, cuius Curatus annuum habet redditum ducatorum 30. Sunt in eadem parte dicti Casalis Sacerdotes 4, sine redditu, et Clerici 6. [ f. 69 v.] Confraternitates sunt, in ipso loco, duae: prima, Sanctissimi Sacramenti, nullius certi redditus; secunda, Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 80. Terra Aylani, foculariorum 200, cuius Domini Temporales sunt Barones de familia Pennae, Ecclesiam habet, cuius Curatus est Archipresbiter; dicta Ecclesia annuum habet certum redditum ducatorum 25; adsunt (in praedicta Ecclesia Aylani) etiam Sacerdotes duo, cum redditu ducatorum 15 pro quolibet, et sex Clerici. Terra Aylani habet duas Confraternitates: Sanctissimi Sacramenti, cuius annuus redditus est ducatorum 25; et Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 25. Est in dicta Terra (Aylani) altera Ecclesia, sub titulo Sanctissimae Annunciationis, sumptibusque Dominorum Baronum de Penna erecta, cuiusque redditus est nullus. Est (in Aylano) etiam Monasterium Canonicorum Regularium, seu Cruciferorum, annui redditus ducatorum 180. Terra Pratellae, foculariorum 80, cuius Domini temporales sunt Neapolitani de familia Rotae, Ecclesiam habet, cuius Curatus est Archipresbiter; dicta Ecclesia annuum habet redditum ducatorum 40, alium Sacerdotem sine redditu, et Clericos 4. Praedicta Ecclesia habet: Confraternitatem Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 200; Confraternitatem Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 50. Praedicta Terra Pratellae Hospitale habet (pro pauperibus peregrinantibusque suscipiendis), cuius annuus redditus est ducatorum 150. Terra Pratae, eorundem Dominorum de Rota, foculariorum 300, Ecclesiam habet (cuius Curatus est Archipresbiter) cum tribus aliis Sacerdotibus, qui redditus inter se dividunt, et sunt pro quolibet annui ducati 40. Terra Pratae habet duas Confraternitates: Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 30; Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 20. [ f. 70 r.] In Prata est insuper Monasterium Fratrum Sancti Augustini (annui redditus ducatorum 100), quod duos alit Sacerdotes et unum famulum. Est in Ecclesia predictorum Fratrum Confraternitas Sancti Nicolai, annui redditus ducatorum 200. Extra hanc Terram (Pratae) est Ecclesia (cum Confraternitate Sanctae Mariae de Misericordia) annui redditus ducatorum 70. Est etiam in Prata Conventus Fratrum Sancti Francisci de Observantia, annui redditus ducatorum 120, qui alit Sacerdotes sex et Laicos duos. Terra Vallis, eorundem Dominorum de Rota, Ecclesiam habet, cuius Curatus est Archipresbiter; dicta Ecclesia annuum habet redditum ducatorum 40; in eadem Ecclesia adest etiam Sacerdos coadiutor cum duobus Clericis. Praeterea Terra Vallis habet: Confraternitatem Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 25; item Confraternitatem Sanctissimi Rosarii, cum annuo redditu ducatorum 25. Terra Lethini, foculariorum 300, sub dominio Baronis Cerreti, familiae Carafae, Ecclesiam habet receptitiam sub titulo Sancti Ioannis, cum Archipresbitero et aliis octo Sacerdotibus, dividentibus inter se aequaliter dictae Ecclesiae redditus. Sacerdotes dictae Ecclesiae habent ducatos 30 circiter (pro singulo) et, quolibet anno, cum beneplacito Episcopi curam animarum exercent. Propterea dicta Ecclesia habet Clericos decem. Terra Lethini habet tres Confraternitates: Sanctissimi Sacramenti, annui redditus ducatorum 120; Sanctissimi Rosarii, annui redditus ducatorum 30; [ f. 70 v.] Sanctae Mariae de Castello, annui redditus ducatorum 500, quam Universitas dictae Terrae praetendit esse de Iurepatronatus ipsius. Haec sunt quae digna dicenda existimavi Eminentiis Vestris, quibus debitam reverentiam exhibeo.

Humillimus servus Frater Ioannis Michael Episcopus Aliphanus.

Monsignor Pietro Paolo de’ Medici, sei relazioni dal 1641 al 1654

1641

[f. 74 r.] Munere Episcopali satisfacturus iuxta Bulla felicis recordationis Sisti V visitandis Apostolorum Liminibus, status Ecclesiae Alifanae Eccellentissimis Dominis Vestris praesento.

Ecclesia igitur Alifana sita est in Terra Laboris, Regni Neapolitani, iuxta fluvium Volturnum, suffraganea Beneventanae Metropolis. Civitas Aliphana antiquitus, ut fertur, populatissima erat, deinde, ob ingentes ruinas et aeris intemperiem habitantes eam dereliquerunt. Titulus eiusdem est S. Sixtus ob reconditum ibi corpus Sancti ab Anacleto Pontefice Comiti Rainulpho, tunc temporis Civitatis Aliphanae Domino, donatum, quia Comes Rainulphus cum Roberto Capuanorum Principi Romam in auxilium Stati Pontificis bello oppressi se transtulit; et corpus Sancti Sixti a Basilica Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ad praefatam Civitatem Aliphanam translatum fuit. Sunt in hac Ecclesia Canonicatus decem cum dignitatibus duabus: scilicet Archidiaconatus et Primiceriatus, quadoquidem prima Dignitas omnino caret et secunda [f. 74 v.] parvo potitur. Canonicatus vero aliqui adeo sunt tenues, ut ducatos decem non perveniunt. Est et pariter in eadem Civitate Conventum unum S. Francisci, in quo fratres duo commorantur. Sunt etiam quam plurimae Ecclesiae, quae potius ruinae possunt appellari, cuius reditus non reperiuntur, quia Archivum Episcopale in dicta Civitate non est in usu. Est extra eiusdem Civitatis moenia Coelestinorum Monasterium, ubi quotidie Sacerdotes quatuor vitam degunt. Sub dicta Cathedrali septem Terras sunt: quarum prima est Pedemontium, ubi ob aeris amoenitatem Episcopus residet; cuius domum ego Petrus Paulus, praesens Episcopus, ornavi et ampliavi. Adsunt in dicta Terra tres Collegiatae, quarum prima sub titulo Sanctae Mariae Maioris; dicta Ecclesia continet Canonicos duodecim cum una Dignitate Archipresbiteratus; singulis annis duo, ex dictis canonicis, ad Capitulum eliguntur, qui approbati ab Episcopo curam animarum prefatam exercent. [ f. 75 r.] Secunda Collegiata est sub titulo Sanctae Crucis de Castro, quae sex tantum Canonicos habet, absque Dignitate, qui curam animarum exercent; et dicta tertia Ecclesia est sub invocatione Sanctissimae Annunciatae de Vallata, quae pariter sex Canonicos continet, qui eodem modo Canonicorum Sanctae Crucis curam animarum administrant. Quatuor ibi reperiuntur Monasteria, Virorum tria: S. Thomae Aquinatis, Carmelitanorum, et Cappuccinorum; Monialium vero unum: Sancti Benedicti, in quo Moniales sub cura et observantia vivunt Ordinarii et clausuram, iuxta formam Sancti Concilii Tridentini, exercent. Terra Pratae Ecclesiam habet Patrimonialem, seu receptitiam, in qua est Archipresbyter, apud quem cura animarum residet. [f. 75 v.] Adest ibi Abatia Sancti Pancratii, cuius redditus ducatorum viginti est; duo existunt ibi Monasteria: Sancti Francisci de observantia unum, et S. Augustini alterum. Castellum Sancti Angeli quatuor habet Parrochias, sed unum tantummodo Archipresbiteratum absque animarum cura et sine redditu; ipsa Parrochia a quatuor prefatis curatis regitur; est ibi etiam Monasterium unum Celestinorum. Lethini Terra est satis populata; ipsa Terra Ecclesiam Parrochialem receptitiam habet, et plures adsignatos sibi sacerdotes inservientes continet. Aylanum Archipresbiterum habet Parochum aliosque sacerdotes et Clericos etiam illius Ecclesiae inservientes. Pratella est Terra pene diruta, quae Archipresbiteratum tantum habet, ad quem animarum cura incumbit. In Valle Pratae est pariter Archipresbiter, qui curam praestat animarum. Sunt in hac Dioecesi alia Casalia ubi Sacerdotes existunt, qui curam animarum exercent. In Casali Calvisiorum, foculariorum fere 40, Curatus, ob tenuitatem redditus illius Ecclesiae, non residebat, sed Pedemontii morabatur, longe a residentia milliaria circiter tria, cum maximo animarum detrimento; unde, animarum salutem volens providere, redditus illius Ecclesiae augumentum ego curavi, et accomodavi, una cum, Domum Parrochialem, quae a Parrocho coepit habitari. Totam Dioecesim primo anno visitavi, doctrinam Christianam pueros edocendos curavi, Sacra Consilia, et praesertim Tridentinum servari iussi, sanctos dies sanctificari, matrimonia rite celebrari et alia praecepta ad bene sancteque vivendum observari praecepi. Synodum in Alifana Civitate celebravi, in qua decreta et ordinationes sancivi, quae ad totam Dioecesim reformandam, moribus christianis conservandis. [f. 76 r.] Haec omnia de statu Ecclesiae et Dioecesis Alifanae, quae Eminentissimis ac Reverendissimis Dominis Vestris personaliter ego praesento, huc ad limina Beatorum Petri et Pauli Apostolorum.
Romae, XXV Januarii 1641.

Humillimus Servus
Petrus Paulus Medici Episcopus Alifanus

1643

[f. 80 r.] Ad Eminentissimos et Reverendissimos Dominos Cardinales Sacri Concilii Tridentini, intepretes de rebus Ecclesiae Aliphanae.

Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
Ecclesia Alifana sita est in Terra Laboris prope flumen Volturnum; in ea Civitate Episcopi, ab antiquissimo tempore, non resident, ob aeris intemperiem, et quia Civitas est quasi diruta; parvus est numerus habitantium. Structura Ecclesiae episcopalis est antiquissima, et ruinam minatur; Parroci sunt decem cum Archiadiaconatu, qui est sola dignitas.
Cura animarum ad Episcopum pertinet, qui eam uni ex Canonicis commendat. Episcopatus redditus annuus est ducatorum 1000 circiter, Canonicorum vero 15, monetae Regni Neapolitani. Vicinior Terra Episcopatui, ubi Episcopi faciunt residentiam, dicitur Pedemontis, in qua tres Collegiatae Ecclesiae existunt; quarum prima, Santa Maria Maior, decem Canonicos habet cum Archipresbitero et redditus annuus, pro singulis, 50 ducatorum non excedunt; secunda Collegiata, sub titulo Sanctae Crucis de Castro, sex tantum Canonicos habet, cum redditu simili; tertia, sub invocatione Sanctissimae Annunciationis in Contrata Vallatae, Canonicatus pariter sex habet et eiusdem valoris; cura animarum apud Capitulum cuiuslubet Collegiatae residet, quae per duos, ex Canonicis, ad Capitulum eligendos in die S. Silvestro et ab Episcopo confirmandos, exercetur. Quatuor in dicta Terra reperiuntur Monasteria, Virorum tria: S. Thomae Aquinatis, Carmelitarum, et Cappuccinorum; Monialium vero unum: Ordinis S. Benedicti Abbatis, cuius Moniales sub cura et oboedientia vivunt Ordinarii et clausuram [f. 80 v.] servant iuxta formam Sacrosancti Concilii Tridentini. Terra Pratae Ecclesiam habet patrimonialem, seu receptitiam, in qua est Archipresbiteratus apud quem cura animarum residet. Adest etiam in eadem terra Abbatia Sancti Pancratii, redditus annuus 20 ducatorum circiter, de iure patronato Domini loci, familiae Rotae. Praeterea ibi sunt Monasteria Sancti Francisci de Observantia unum, et Sancti Augustini alterum. Castellum, seu Terra Sancti Angeli, quatuor Parrochias habet cum Archipresbitero, quorum redditus est tenuissimus; ibi adest etiam monasterium Coelestinorum, ubi duo sacerdotes habitant. Letinum est Terra eiusdem Dioecesis, satis populata, quae Ecclesiam habet receptitiam cum Archipresbitero, qui cum duobus sacerdotibus ab Ordinario approbatis curam animarum substinet. Aylanum habet pariter Ecclesiam patrimonialem, in qua Archipresbiter curam animarum exercet. Pratella est Terra fere diruta, in qua est una tantum Ecclesia cum Archipresbitero, qui curam animarum exercet. Est pariter in Aliphana Dioecesi alia terra, quae Vallis Pratae nuncupatur, quae Ecclesiam habet receptitiam et Archipresbiteratum, qui sacramenta Populo fidelium administrat. Sunt denique nonnulla Casalia quae Curatum habent, quorum primum dicitur S. Gregorii, secundum S. Potiti, tertium Calvisiorum, ut adeo sunt tenues redditus cuiuslibet Ecclesiae ut quando earum aliqua vacat, difficillime inveniatur quis eam petat, et si offerta saepe recusata est. Haec sunt res quae ego, Petrus Paulus Medices Episcopus Aliphanus, in presentia, Romae, referre possum de statu meae Ecclesiae Dominis Vestris Eminentissimis et Reverendissimis, quibus felicitatem imploro.
Datum Romae, die 15 mensis decembris 1643.

Humillimus Servus
Petrus Paulus Medici Episcopus Alifanus

1646

[f. 84 r.] Status Ecclesiae Aliphanae exponitur per Petrum Paulum Medices Florentinum, eiusdem Ecclesiae Episcopum sacra Apostolorum limina visitantem.
In provincia Campaniae Regni Neapolitani, non procul a Volturni fluminis ripis, consita est planities undequaque montibus et collibus cincta, in qua iacet Aliphana Civitas, quae, ut fertur, olim mille et septingenta focularia habuit, nunc vero, temporum iniuria, et veterum bellorum devastata incursionibus, pene est extincta, et ad 100 circiter est reducta; unde ea Civitas, ob stagnantes ac palustres vicinas aquas, aedificiorum ruinas, et habitantium poenuriam, est adeo insalubris, re ipsa teste, ut quivis, absque evidenti vitae periculo, ibidem habitari nequeat. Quare Episcopi, ab immemorabili tempore, in Terra Pedemontii resident, quae vix tribus milliaribus a Civitate Aliphana distat. Cathedralis ecclesia molis vastitate grandiosam maiestatem ispirat, quam tamen ornamentorum penuries singulariter dehonestat; licet praefatus Episcopus, tectum madentibus imbribus ruinosum restauraverit, duo organa adhibuerit, et de paramentis competenter providerit. Ecclesiae capitulum decem constat Canonicis, cum Dignitatibus duabus: Archidiaconatus et primiceriatus; verum Canonicatuum redditus annuus vix viginti quinque ducatos attingit. Animarum cura ab immemorabili penes Episcopum residet [f. 84 v.], qui Sacerdotem eligit idoneum, eumque habilitat, ut exerceat eam. Duo sunt in ea Civitate virorum Coenobia: Sancti Francisci unum, et Coelestinorum aliud; et duo pariter saeculariorum templa, nempe Sanctae Catherinae, et Sanctae Mariae della Nova, ambo iuris patronatus praefatae Civitatis. Supersunt ibi et tres Confraternitates: Corporis Christi, S. Rosarii, et S. Sixti, cuius corpus sub altari maiori condi traditur. Tota Dioecesis in octo secatur Terras, scilicet Pedemontii cum quatuor casalibus, S. Angeli cum casali uno, Pratae, Pratellae, Ailani, Letini, Vallis, et Calvisii. Terra Pedemontii, in qua ob aeris salubritatem Episcopus residet, duo milia focularia habet, in tres secatur partes nempe Pedemontium ipsum, Vallatam, Castrum. In hac terra, regnante Papa Sixto IV, plures erant parrocchiales ecclesiae, quas dictus Sixtus ad tres tantum redegit, eas in Collegiatas erexit, earumque curatos Canonicos creavit. Prima collegiata est Pedemontii, sub titulo Sanctae Mariae Maioris, cum Canonicis 12, et uno Archipresbitero; secunda collegiata est Vallatae, sub titulo Annunciatae, cum Canonicis sex; et tertia est Sanctae Crucis in Castro, quae et sex Canonicos habet; qui omnes ab anno 1575, in quo fuerunt creati ut Curati, curam animarum indistincte gesserunt usque ad annum 1601, quando Sacra Congregatio Concilii decrevit, ne cura divagaretur, ut singulis annis per unumquodque capitulum dictarum collegiatarum eligerentur duo Canonicis ad curam exercendam. In Terra Pedemontii tria sunt virorum coenobia: S. Dominici, in quo Studium viget publicum philosophicum et theologicum; Carmelitarum, et Cappuccinorum. Sunt ibi etiam duo mulierum monasteria, ambo sub Sancti Benedicti regula. [f. 85 r.] Terra Pratae ecclesiam habet receptitiam, in qua est Archipresbiter qui curam animarum exercet; et duo ibi extant virorum monasteria, unum Sancti Francisci de observantia, et aliud Sancti Augustini. S. Angeli Terra quatuor habet parrocchias cum Archipresbitero, et monasterium unum Coelestinorum. Aylani Terra Archipresbiterum, cum Sacerdotibus aliis et Clericis, habet. Pratellae Terra est quasi diruta, cum paucissimis incolis; dicta Terra unam sanctam ecclesiam habet, in qua Archipresbiter curam animarum gerit. Letinum ecclesiam habet patrimonialem, cum uno Archipresbitero, qui curam animarum ut Parochus exercet; ubi est numerosus clerus qui divino attendit cultui. Vallis Pratae receptitiam habet ecclesiam cum Archipresbitero, qui curam animarum praestat. Sunt in praefatis Terris aliqua casalia, quae brevitatis causa omitto; et solum refero, quod in casali Calvisiorum non residet curatus ob Ecclesiae paupertatem, quae non habet redditus sufficientes ad sustentandum Sacerdotem. Tamen ad eos accedit unus Sacerdos de Terra Pedemontii, ex mandato Episcopi, pro sacramentorum administratione, quoties ibidem vocatur aut necessitas urget. Singulis annis totam Dioecesim personaliter visito, curo pueros edoctos esse in doctrina christiana; sacra concilia, et maxime Tridentinum, bullas et Apostolicas Sanctiones et festos dies observari facio; matrimonia rite celebrari, et alia ad bene Sancteque vivendum observari praecipio. Seminarium iuxta Tridentini decreta usque modo nunquam in hac Dioecesi erectum fuit, ob paupertatem Episcoporum, et beneficiorum tenuitatem. De cetero, his diebus Dominus Abbas Gabriel de JoanneAntonio, oriundum a Castro Aliphano eiusdem Dioecesis, vir insignis pietatis et virtutis, et praesens Curatus Ecclesiae S. Mariae de Monterone in Urbe, [f. 85 v.] donavit paternas aedes pro erigendo Seminiario, et mille ducatos pro fundatione quantocius est donaturus, ut opus inceptum ad perfectionem reducatur; ut etiam pauperiores Dioecesis Clerici virtutibus et bonis disciplinis ubi imbucantur; et iam per Episcopum de suppellectili pro futuro Seminario ducatos 70 provisum est, et praefatae Domini Gabrielis aedes ad formam Seminarii penes sunt redactae. Petrus Paulus, praesens Episcopus, maiorem partem capitis S. Marcellini Martyris sibi ab Papa Urbano Octavo donatum, in ecclesia S. Maria Maioris Pedemontii collocavit, ubi piorum eleemosinis erectum fuit in Sancti Martyris honorem sacellum insignitum et ornatum. Hic est status ecclesiae Aliphanae, quam ego Petrus Paulus Medices, indignus Episcopus, per decem annos gubernavi et nunc Emininentiis Vestris refero. Brevi tempore veniam Romam Beatorum Apostolorum limina visitaturus et Sancti Patris Nostri, Papae Innocentii Decimi, pedes deosculaturus. Nunc peto ab Eminentiis Vestris ut benigne legant hanc relationem et respondeant cum admonitionibus opportunis, pro bono Ecclesiae regimine et animarum salute et maiori.
Dei gloria, Cui laus et honor in saecula, amen.

Ego Petrus Paulus Medices, Episcopus Aliphanus

1650

[f. 91 r.] Status Ecclesiae Aliphanae, quem Petrus Paulus Medices, Florentinus, presens Episcopus, Bullae Papae Sixti Quinti satisfacturus, Eminentiis Vestris Reverendissimis refert.
Civitas Aliphana sita est in quadam planitie prope Volturnum, in Terra Laboris, quam antiquitus mille et septingenta foculariorum fuisse traditur; nunc tamen propter bella, quae pluries passa fuit, et aeris intemperiem usque ad 100 est redacta; cuius Ecclesia cathedralis, cum sit antiquissimae structurae, ut ex eius vastitate et magnificentia Civitatis pristina facile dignosci possit, quam Petrus Paulus praesens Episcopus fere dirutam et absque paramentis inveniens, restauravit, suppellectilibus sacris ditavit, organis duobus ornavit, sacristiaque satis pulchra decoravit. Decem Canonicos habet cum Archidiaconatu, qui est prima Dignitas, et Primicieratu, qui est secunda et ullum redditum habet. Et uniuscuiusque canonicatus [f. 91 v.] reditus adeo sunt tenues, ut summam ducatorum 12 non excedant. Tres Confraternitates continet dicta Ecclesia: Sanctissimi Corporis Christi, Sanctissimi Rosarii, et Sancti Sixti Papae et Martyris, cuius corpus sub Altari maiori servari creditur. In eadem Civitate unum conventum Sancti Francisci existit, in quo unus tantum sacerdos eiusdem religionis cum laico morari solet, cum redditu ducatorum 100 circiter. Extra moenia vero civitatis Coelestinorum monasterium adest, sub invocatione Sanctae Mariae Gratiarum, in quo 4 sacerdotes vivunt absque regulari observantia cum redditu ducatorum 400.
Existunt in eadem civitate duo Beneficia: Sanctae Mariae de Nova et Sanctae Catarinae quae, ex privilegio Sedis Apostolicae, per sindicos eiusdem Civitatis gubernantur. Dioecesis Aliphana, praeter civitatem, alias septem terras habet cum Casalibus tribus, videlicet Pedemontii, [f. 92 r.] S. Angeli, Ailani, Pratae, Pratellae, Vallis, et Letini; Casales vero sunt S. Potitus, S. Gregorius, et Calvisium. Terra Pedemontii, in qua Episcopi ob aeris amoenitatem ab immemorabili residentiam faciunt, duo milia focularia facit, et tres Collegiatas habet Ecclesias cum animarum cura, quae exercetur per duos Canonicos electos per unumquidque collegium in die S. Silvestri, singulis annis. Sancta Maria Maior, quae est una Collegiata Ecclesia, 12 Canonicos habet, cum redditu ducatorum 80, qui exactissime servunt Ecclesiae cuius Parrochia tria virorum monasteria continet, mulierum vero unum. Primum monasterium Virorum est Sancti Dominici, quod 30 religiosos alit, qui regularem observantiam exercent. Secundum est Carmelitarum in quo 4 sacerdotes nutriuntur, cum redditu ducatorum 400. [f. 92 v.] Tertium est Cappuccinorum, in quo 18 religiosi vivunt. In monasterio vero Monialium, sub regula Sancti Benedicti, comode 50 virgines aluntur. Adest in Terra Pedemontii palatium Episcopale, quod Petrus Paulus presens Episcopus aere proprio fere a fundamentis actualiter reficit. Ecclesia Collegiatae Sanctissimae Annuciatae, Vallatae, sex Canonicos habet cum redditu, pro singulis, ducatorum 70; in cuius Parrochia adest monasterium S. Benedicti noviter fundatum, in quo, sub regula eiusdem Sancti, 12 moniales aluntur. Ecclesia Collegiata Sanctae Crucis de Castro sex pariter Canonicos habet, cum eodem redditu ducatorum 70; in cuius Parrochia adest Seminarium per presentem Episcopum Petrum Paulum erectum, pro cuius fundatione Reverendus Gabriel de Ioanne Antonio, Pedemontii, praesens rector Sanctae Mariae de Monterone de Urbe patrimoniales aedes concessit. [ f. 93 r.] Verum etiam pro alumnorum Seminarii substentatione ducatos mille convertendos in annuos redditus donavit; quia fructus omnes presenti tempore summam ducatorum 100 non excedunt, qui non sufficient pro alimentis necessariis pueris et magistris, difficile est actualiter statuere redditus sufficientes pro nutrimento praedictorum, et propter paupertatem beneficiorum totius Aliphanae Dioecesis. Terra S. Angeli 4 habet Ecclesias parrocchiales cum Archipresbitero, ubi adest Monasterium Coelestinorum, in quo sacerdos unus tantum moratur cum redditu ducatorum 100. [f. 93 v.] Terra Ailani receptitiam Ecclesiam habet, cum sacerdotibus novem et Archipresbitero, quorum redditus adeo sunt tenues ut summam ducatorum 15 non excedant. Terra Pratellae est quasi diruta, et sine habitatoribus, nihilhominus ecclesiam habet satis pulchram et ornatam, cum Archipresbitero et uno sacerdote. Terra Pratae pariter ecclesiam habet receptitiam cum Archipresbitero et sacerdotibus novem, qui parum de bonis ecclesiasticis participant; in qua terra duo virorum adsunt Monasteria, S. Francisci unum et Sancti Augustini alterum. In primo Monasterium novem religiosi comode vivunt, in secundo unus tantum sacerdos eiusdem religionis cum laico moratur, cum redditu ducatorum 100. Terra Vallis Pratae est in loco deserto et habet etiam receptitiam ecclesiam, cum Archipresbitero et sacerdotibus tribus, quorum redditus sunt pariter tenuissimi. [f. 94 r.] Terra demum Letini habet clerum Sacerdotum et Clericorum satis copiosum cum Archipresbitero, qui curam animarum exercet et cuius Universitatis ecclesiam gubernat, sub invocatione Sanctae Mariae de Castro; in qua Terra, sacerdotes cuius ecclesiae Matricis habent, pro singulis, redditum ducatorum 15. Casales supra praefati Curatum habent et, in unaquaque ecclesia, Curati doctrinam Christianam docent iuxta dispositionem S. S. Concilii. Haec sunt quae in presenti de statu Aliphanae Ecclesiae, Petrus Paulus Episcopus praesens, refert Dominis Vestris Eminentissimis, a quibus humiliter mandata expectat ut ea possit exactissime exequi.
Petrus Paulus Medices, Episcopus Aliphanus

1654

[f. 97 r.] Petrus Paulus Medices, Episcopus Aliphanus, Sacra Apostolorum limina visitat et Ecclesiae statum aperit.
Diocesis Aliphana sita est in Regno Neapolitano in Provincia Terrae Laboris, seu Campaniae, iuxta provinciam Comitatus Molisii; finitimam habet Dioecesim Thelesinam, et Calatinam; distat ab Urbe milliario decimo supra centesimum, a Neapoli vero sexto supra trigesimum. Dioecesis caput sunt Aliphae, et in octena dividitur oppida, videlicet Pedemontium cum quatuor oppidulis, Castrum, Vallatam, Pratam, S. Angelum cum unico oppidulo, Letinum, Ailanum, Pratellam, Vallem, et Calvisios. Totam Dioecesim singulis annis visitamus, et quando opus est, pro viribus enitimur ad coercitionem adversus omnes defectiones, et neglegentias, animarum saluti officientes. [f. 98 v.] Agimus ut quisque fidelis pane verbi Dei reficiatur, viamque bene et sancte vivendi amplectatur, ut pueri Doctrinam Christianam doceantur, dies festi serventur, Matrimonia iuxta ritum Sanctae Romanae Ecclesiae celebrentur, ceteraque omnia, quae ad munus et onus nostrum spectant, efficiantur.
Aliphae. Civitas Aliphana, quadratae formae, prope Vulturnum flumen sita est; Aliphae a celebri monte Mathesio est sexto distans milliario et adhuc cingitur eisdem muris, a Quinto Fabio Maximo instauratis; quondam reliqua vero hisce tempestatibus nudum retinet Civitatis nomen quod abunde demonstrat 52 foculariorum numerus ex ultima regia Regni numeratione. Aliphae habet aerem tam insalubrem, ut aestate incolae, aut diem claudunt supremum, aut morborum angustiis, quam maxime premuntur; quo Episcoporum residentia ab immemorabili annorum curriculo orbata est. Nos autem ut nostri predecessores in Pedemontio, proximiori residemus. Cathedralem habet sub titulo Assumptionis Beatae Virginis et Sancti Sixti tutelaris, cuius corpus iuxta tradita ibi conditur; templi structura antiqua est, sed deturpata [f. 99 r.] et corrosa ab edaci tempore. Sacra suppellex, quantum fieri potuit, per nos aucta est, Dei gratia. Capitulum ex uno supra novem constatur Canonicis ex quibus duo extant dignitatibus insigniti, alter Archidiaconatus, alter vero Primiceriatus; redditus in singulos Canonicos numerum ducatorum 25 non trascendunt. Primitus cura animarum demandabatur ad tempus idoneo Sacerdoti; hodie autem demandata est sacerdoti idoneo, ut Vicario Perpetuo, iuxta Decretum Sacrae Congregationis, ex dispositione Sacri Concilii Tridentini, praevio examini, aliisque omnibus requisitis, et conditionibus. Insuper duo adsunt virorum Monasteria, alterum in quo degebant Fratres Minores Sancti Francisci, et ad praesens cum alere nequeat sex fratres iuxta Bullam Sanctissimi Domini Nostri, fuit declaratum a Sacra Congregatione suppressum, cuius redditus de consensu Capitoli applicati fuere Seminario, a nobis noviter erecto. [ f. 99 v.] Alterum extra Civitatem, in quo ad praesens degunt Coelestini, pariter declaratum suppressum fuit, et similiter, praeviis requisitis in Bulla, eius redditus applicati fuere eidem Seminario, de recenti erecto; sed ob litteras novissimas Sacrae Congregationis, circa prefatum Monasterium, nihil fuit innovatum; in illis enim litteris mandabatur ut supersederet. Verum pro meae conscientiae, testor hoc Monasterium, situs in silvis, procul ab urbe praedicta locisque finitimis, extare actualiter asylum latronum et immundum Religiosorum lupanare. Ideoque imploro quod meam sententiam conficiatur, ut monasterium plane supprimatur. Duo hic enumerantur Secularium templa, alterum sub titulo Sanctae Catarinae, alterum vero sub titulo Sanctae Mariae della Nova, ambo de jure Patronatu Universitatis eiusdem Civitatis. [ f. 100 r.] Unde mea sententia (salva meliori) potius dicti redditus applicandi debent dicto Seminario, noviter erecto, redditibus vacuo. Adsunt tandem tres Confraternitates, videlicet Sanctissimi Corpus Christi, Rosarii, et S. Sixti.
Pedemontium, Castrum et Vallata. Pedemontium, Castrum, Vallata inter se colligantur, eisdem subiacent Iudicibus, seu Universitatis Rectoribus; eadem habent statuta, iisde consuetudinibus utuntur; conficiunt focularia 2000. Pedemontii Collegiata habet habet duodecim Canonicos; Castri sex, Vallatae itidem sex. Cura animarum ab anno 1601, usque ad diem praesentem demandata est, et demandatur in annum, in praedictis Collegiatis, duobus Canonicis a Capitulo electis, [ f. 100 v.] Episcopo praesentatis, et praevio examine, nominati Curati. In Pedemontii Collegiata Canonici deserviunt, omni studio, omnique assiduitate, et devotione. Ecclesia extat sub titulo Sanctae Mariae Maioris; ibique annis proxime elapsis collocavimus maiorem partem capitis S. Marcellini martyris, donata nobis ab Papa Urbano VIII, in proprio sacello, honorifice erecto; cuius festum maximo apparatu et sollemnitate celebratur a omnibus Pedemontesiis, maximo concursu populorum circumadiacentium, et remotorum. [ f. 101 r.] Habet etiam Pedemontium tria virorum Monasteria, Sancti Dominici, ubi Studium tam Philosophicum, quam theologicum habetur; Carmelitarum, et Cappucinorum. Habet etiam monialium Monasterium sub titulo et regula S. Benedicti. Castrum suam Ecclesiam habet sub titulo Sanctae Crucis, eiusque Canonici divino inserviunt cultui diligenter. Huic fuit erectum Seminarium, nam hic a devoto viro Domino Gabriele de IonnAntonio, eiusdem loci, ad praesens Curato Parrochiali Romae, in Ecclesia Sanctae Mariae de Monterone; pro illius erectione propriae aedes donatae fuerunt ultra alios ducatos 1000 cum pacto tamen, et conditione, ut Seminarium teneretur alere duos alumnos a se, vel heredibus, et successoribus eligendis in perpetuum, qui de facto hodie alit, ne Seminarium alibi possit transferri. Seminarium non fuit erectum Aliphis ob insalubritatem aeris. [f. 101 v.] Ad praesens in Seminario sustentantur octo alumni, pro imbuendis iis bonis moribusque disciplinis Philosophiae et humanarum litterarum. Vallata suam Ecclesiam habet, sub invocatione Sanctissimae Annunciationis; eius Canonici quam diligenter, et cum populi edificatione, inserviunt divinis. Vallata habet autem Monialium monasterium, proxime decursis annis erectum, sub regula Sancti Benedicti.
Prata. Prata habet Ecclesiam receptitiam, in qua Archipresbiter exercet Curam Animarum; habet Prata autem duo virorum Monasteria, alterum S. Francisci de observantia, alterum Sancti Agustini, quod tertium fuit declaratum suppressum per S. Congregationem, eiusque redditus fuerunt cum consensu Capituli applicati Clero eiusdem Ecclesiae, et applicatio fuit per Sanctam Congretaionem admissa et approbata. [ f. 102 r. ]
S. Angelus. S. Angelus habet quatuor Parrochiales Ecclesias, et unicum monasterium Celestinorum, in quo semper solitus fuit degere religiosus.
Letinum. Letinum Ecclesiam receptitiam habet, sub invocatione Sancti Ioannis Baptistae, cum Archipresbitero curam animarum exercente; habet focularia 280. Clerus pervenit ad numerum 40, inservit Ecclesiae exactissime, et cum maxima populi satisfactione, et totius Dioecesis admiratione; totus Clerus Letini in humanis litteris non mediocriter est versatus. Letinum habet aliam Ecclesiam, sub titulo Sanctae Mariae de Castello, cui idem Clerus hebdomatim inservit; dicta Ecclesia est de jure Patronatu Universitatis eiusdem oppidi, et eius redditus non exigui rite et recte administrantur per duos Oeconomos, qui ab Universitate eliguntur, et a nobis confirmantur. [ f. 102 v.]
Ailanum. Ailanum habet Ecclesiam Parrochialem et receptitiam, cum Archipresbitero ceterisque sacerdotibus et Clericis, qui cum diligentia ei inserviunt.
Pratella. Pratella in dies habitantium immo lapsa est, et reducta modo ad focularia 13, nihilominus solus Archipresbiter cuius Ecclesiae praeest.
Vallis. Vallis similiter Ecclesiam receptitiam habet cum Archipresbitero, cum tribus aliis Sacerdotibus.
Calvisii. Calvisii propter Ecclesiae paupertatem non habebant prius Parrochum residentem; modo vero in ea creavimus perpetuum Curatum, in eaque pro animarum cura residente.
Ita ego retuli fideliter.
Petrus Paulus Medices, Episcopus Aliphanus.

Monsignor Sebastiano Dossena, relazione del 1659

1659

[ f. 105 r. ] Aliphanensis Ecclesiae relatio in primo triennio Praesulatus Sebastiani Dossena Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Aliphani.

Eminentissimi et Reverendissimi Domini,
Antequam a Roma discederem ex benigna dispensatione Sanctissimi Domini nostri Alexandri Septimi Sacra Beatorum limina pro 23 - 24 - 25 trienniis personaliter visitavit cum onere a Sanctissimo Domino mihi iniuncto, ut posteaquam ad meam Ecclesiam pervenissem intra sex menses relationem eiusdem Ecclesiae ad Eminentias Vestras mitterem, ut modo ea qua potero diligentia, et brevitate praestare conabo. Civitas igitur Aliphana, quae sub temporali dominio Excellentissimi Ducis de Laurenzana vivit, antiquissima est, et quanta fuit, ipsa ruina docet. Nam platea viaeque omnes dirutae, aedificia devastata, conspicua arcis structura, quasi solo aequata, et omnia in loco horroris et vastae solitudinis posita conspiciuntur. Cives adeo pauci, ut vix centum inhabitantium domunculae enumerentur. Intra Regnum haec Civitas sita est in Terra Laboris in Provincia Beneventana, cuius Eccleasiae Metropolitanae Episcopus Aliphanus est suffraganeus. Olim dum eius cives florebant, praesentia Pastoris laetabantur; verum ad pauperiem et miseriam redacta etiam propter aeris intemperiem ab immemorabili tempore caret actuali Residentia Episcopi commorantis Pedemontii tribus milliaribus distantis a Civitate. Cathedralis Ecclesia est sub invocatione Assumptionis Beatissimae Virginis. [f. 108 v.] Praecipuum Patronum agnoscit Sanctum Sixtum Pontificem et martyrem, cuius corpus a Roma ad Aliphas translatum est anno Domini 1131, concessum a Sanctitate Anacleti Roberti Capuanorum Principis filio Comiti ob auxilium ei praestitum Romae contra hostes tunc temporis in Ecclesiam irruentes, conditumque a Roberto Alipharum Episcopo in Ecclesia in Sancti honorem constructa, ubi ad praesens veneratur. Apparet translatio ex veteribus monumentis praelodatis per Alexandrum Abbatem Thelesinum rogatu Rainulphi Comitis ut ex officio, et octavario ob dictam translationem recognito per Episcopum Aliphanum anno Domini 1552 apud me existente. Ecclesia est congruae formae, et magnitudinis sed adeo vetusta, ut permagna egeat instauratione, et pro mea exili parte cogitare cepi de mediis necessariis ne funditus corruat. Duae in ea adsunt dignitates: Archidiaconatus et Primiceriatus. Canonici sunt decem, in quorum numero duae supradictae dignitates comprehenduntur. Sunt etiam alii quatuor Clerici inservientes Cathedrali. Animarum cura totius civitatis in Vicariam perpetuam uni ex Canonicis Authoritate Apostolica concessa est. Adsunt aliae septem Ecclesiae quasi omnes semidirutae, Monasteria Regularium duo: unum Sancti Francisci iam suppressum, cuius tenuissimi redditus fuerunt Seminario applicati, ut patet ex litteris Apostolicis sub die 25 Augusti 1653. Alterum Sancti Petri Coelestini extra moenia sub titulo Beatissimae Virginis Mariae de Gratia. [f. 109 r.] Habet confraternitates duas, quae per laicos procuratores a dictis confratribus electos, administrantur, et singulis annis reddituum rationes Episcopo reddunt. Hospitale unum. Beneficia ad liberam collationem, unum. De jurepatronatus tria, et Commenda Sancti Joannis Equitum Melitensium. Animae sunt 343, et communionis 200. Dioecesis vero universa, quae longitudine 15 et latitudine 10 milliaribus praetenditur, Oppida, Terras et Castra duodecim suo ambitu comprehendit, nempe Pedemontii et Vallatae quarti Pedemontii, Castelli Terrae Pedemontii, Sancti Gregorii, Lethini, Sancti Angeli, Raviscaninae, Ailani, Vallis Pratae, Pratellae, Sancti Potiti, et Calvisi, quorum unumquodque habet suum Archipresbiterum Parochum, excepto Castro Pratae, Sancti Potiti, et Calvisi, quae ob tenuitatem reddituum, solum habent Oeconomum. [f. 109 v.]
Pedemontii et Vallatae, quarti Pedemontii.
Terra Pedemontii insignis est, nedum in tota Dioecesi, verum etiam in toto Regno. Nam ante contagium duodecim mille animae, et ultra computabantur, licet hodie 3300 repertantur. Gaudet praesentia sui Pastoris, residentis in hoc loco supra hominum memoriam. Habet Ecclesiam Collegiatam Sanctae Mariae Maioris dicatam, cui inserviunt duodecim Canonici, in quorum numero Dignitas Archipresbiterialis comprehenditur, et duo ex illis inserviunt pro Parochis, cum penes ipsos Canonicos remaneat consuetudo eligendi singulis annis duos ex ipsis pro servitio Paroechiae, qui postea pro confirmatione Episcopo praesentantur. In hac Ecclesia adsunt insignes diversorum Sanctorum reliquiae, et singularem Patronum veneratur Sanctum Marcellinum martyrem, cuius caput ibi, pia et celebri veneratione colitur. Sunt ultra praefatos Canonicos Presbyteri 12 et Clerici 23. Sunt etiam aliae Ecclesiae 17, quarum octo sunt quasi totaliter dirutae. Monasteria Regularium sunt tria: Carmelitarum, Dominicanorum, et Capuccinorum. Monialium duo Ordinis Sancti Benedicti. Confraternitates sex. Hospitale unum. Beneficia ad liberam collationem duo. De jurepatronatus septem. In hoc loco Excellentissimus Dux de Laurenzana suam habet residentiam. In Vallata, quarto Pedemontii, adest altera Ecclesia Collegiata sub titulo Sanctissimae Annuntiatae, in qua sunt sex Canonici, et ultra supradictos, quinque alii Sacerdotes, et Clerici 24 enumerantur, qui omnes iuxta sanctum ritum ordinationes Ecclesiae inserviunt. Animarum cura est penes Canonicos modo quo supra. Adest unum hospitale, et una insignis Confraternitas Sancti Philippi Nerii, quae per Ecclesiasticos saeculares administratur, et singulis annis rationes, dati et accepti, Episcopo reddunt. [f. 110 r.]
Castelli, Terrae Pedemontii
Castellum habet Collegiatam Ecclesiam sub titulo Inventionis Sacrae Crucis, ubi inserviunt sex Canonici singulis diebus horas canonicas satis devote persolventes. Sunt etiam praeter Canonicos alii quinque Sacerdotes, et Clerici septem. In hoc loco est Seminarium a multis annis erectum, sed propter contagium a quatuor annis intermissum, licet ad praesens 12 alumnos intercludere curaverim, qui interim ob inopiam loci propriis aluntur impensis, cum eius annuus redditus sit adeo tenuis, ut tantum pro magistri salario sufficiat. Sunt etiam sex aliae Ecclesiae, quarum aliquae magna indigent instauratione. Confraternitates quinque. Beneficia ad liberam collationem duo, de jurepatronatus tria. Animae sunt 450, quarum 234 sacra communione reficiuntur.
Sancti Gregorii
Oppidum Sancti Gregorii habet suum Archipresbiterum Parochum in Ecclesia Sanctae Mariae de Gratia, quae Parochia fuit translata ab Ecclesia Sancti Gregorii funditus diruta cum onere construendi supradictam Ecclesiam impensis Universitatis, et iam ad manus reperiuntur diversas elemosynas cum spe acquirendi alia media necessaria ad construtionem dictae Ecclesiae. Sunt alii tres Clerici dictae Parochiae inservientes. Confraternitas una. Beneficium unum ad liberam collationem. Aniamae sunt 296. Communionis 190.
Lethini
Lethinum est oppidum celebre. Habet Ecclesiam Parochialem sub invocatione Sancti Ioannis Baptistae in qua satis devote 24 Sacerdotes [f. 110 v.] inserviunt una simul cum Archipresbytero munia parochialia exercente. Praeter Sacerdotes sunt etiam Clerici 5. Est etiam altera Ecclesia valde insignis exornata diversis lapidibus miro artificio sectis, et pretioso marmore elaboratis sub titulo Sanctissimae Virginis de Castello. Confraternitates sunt duae. Beneficia ad liberam collationem 6, quarum unum Sancti Petri est unitum Mensae Episcopali. De iurepatronatus unum. Hospitale unum. Animae 805. Communionis 655.
Sancti Angeli
Terra Sancti Angeli vivit sub dominio illustrissimi domini Francisci Grimaldi Marchionis de Petra. Ecclesia parochialis est dicata Sanctae Mariae de Valle sub cura Archipresbyteri. Inserviunt huic Ecclesiae alternis vicibus Sacerdotes 12 et Clerici 14. Sunt aliae duae parochiales Ecclesiae, quae ob tenuitatem reddituum videntur desiderare unionem. Sunt et aliae tres Ecclesiae, quae una simul cum suis redditibus fuerunt unitae supradictis Ecclesiis Parochialibus. Aliae quatuor Ecclesiae quasi solo aequatae conspiciuntur. Confraternitates quinque. Beneficia ad liberam collationem 3. De jurepatronatus 2. Animae sunt 410, et communionis 250.
Raviscaninae
Terra Raviscaninae est eiusdem supradicti Marchionis de Petra. Habet ecclesiam parochialem sub titulo Sanctae Crucis. In hac ecclesia serviunt sacerdotes 7 et clerici 11. [f. 111 r.] Sunt etiam aliae tres ecclesiae, quae permagna indigent instauratione. Confraternitates duae. Beneficia ad liberam collationem duo. Animae sunt 243, communionis 126.
Ailani
Terra Ailani recognoscit suum utilem dominum illustrissimum Don Ferdinandum baronem de Penna. Habet ecclesiam parochialem sub titulo Sancti Ioannis Evangelistae, in qua sacramenta administrantur ab Archipresbytero, curam animarum gerente. Sunt et alii 6 Sacerdotes, et Clerici quinque, supradictae et aliis tribus Ecclesiis inservientes. Beneficia ad liberam collationem duo. De jurepatronatus 4. Hospitale unum. Animae 406, communionis 306.
Vallis
Terra Vallis habet ecclesiam parochialem Sanctissimae Annuntiatae dicatam, in qua ab Archipresbytero parocho Sacramenta administrantur. Sunt et alii duo sacerdotes, et clerici duo. Adsunt aliae tres Ecclesiae semidirutae, unum Hospitale, duae Confraternitates. Beneficia ad liberam collationem 3. Animae 672, communionis 285.
Pratae
Terra Pratae recognoscit pro sua utili domina Excellentissima Domina Principessa de Colobraro. Ecclesia parochialis est sub titulo Sanctae Mariae de Gratia. Munia parochialia exercentur ab Oeconomo loco Archipresbytero, cuius beneficium ob inopiam redituum vacat a multis annis. Sacerdotes sunt octo, et clerici 13. Adsunt aliae 15 Ecclesiae, partim dirutae, et partim solo aequatae. Beneficia ad liberam collationem 3. De jurepatronatus 5. [f. 111 v.] Hospitale unum quasi penitus devastatum, monasterium unum Sancti Francisci de Observantia, et alterum Sancti Augustini, iam suppressum, et aggregatum partim clero Pratae, et partim Parochiis Raviscaninae, et Vallis. Animae sunt 587, communionis 489.
Pratellae
Terra Pratellae est oppidulum parvum; habet Ecclesiam parochialem Sancto Nicolao dicatam, et per Archipresbytero administratam una simul cum altero sacerdote in subsidium parochiae. Confraternitates duae, beneficia 3, quorum duo sunt de jurepatronatu. Animae sunt 89, communionis 50.
Sancti Potiti
Terra Sancti Potiti vivit sub dominio Excellentissimi Ducis de Laurenzana. Ecclesia parochialis est sub titulo Sancti Potiti, et administratur ab Oeconomo ob inopiam loci. Animae sunt 374, et communionis 276. Habet unam Confraternitatem, una simul cum Ecclesia sub titulo Ascensionis Domini. Ultra parochum est etiam alter sacerdos, et clericus.
Calvisi
Oppidulum Calvisi est eiusdem supradicti Domini Ducis de Laurenzana. Ecclesia est sub titulo Sanctae Mariae de Carmelo, quae ob tenuitatem reddituum ab Oeconomo administratur. Confraternitas una. Animae sunt 113, communionis 79. [f. 112 r.]
Haec omnia oppida personaliter visitavit, et ad ea quae pastoralis offitii mei partes desiderare videbantur, animum converti. Nam praedecessorum meorum vestigiis inherens edicta omnia, quae ad cleri, popolorumque disciplinam revocandam, et animarum salutem procurandam salubrius in Domino expedire videbantur, promulgavi, ac executioni mandavi quam diligentissime curavi, et quae potui absurda removere, clericorumque aliqualem licensiositatem corripere, emendare, punire, inoboedientes coercere ea charitate, quae patrem decent, et Pastorem semper aliorum utens consilio id, et ore, et calamo per decreta, et statuta peregi. In hac visitatione ultra mille animas sacro crismate delinivi. Haec sunt, Excellentissimi Domini, quae relatu digna iudicavi; coetera vel elapsa, vel ut leviora praetermitto. Hoc unum addere liceat me in omnibus episcopalibus functionibus, quantum humana imbecillitas patitur, muneri meo satisfecisse. Deus optimus maximus ad maiorem militantis Ecclesiae exaltationem conservet Eminentias Vestras ad multos annos, et hic maneo semper Eminentiarum Vestrarum
Humillimus et obsequentissimus servus
Sebastianus Dossena, episcopus aliphanus.

Pedemontii Aliphis
9 decembris 1659

Page created by Armando Pepe | Ereticopedia.org © 2019

et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
invidia inter dum contemptim in Tartara taetra
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque

[Lucretius, De rerum natura, lib. V]

CLORI%20Botticelli%20header%203.jpg
The content of this website is licensed under Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) License