Dichiarazione di innocenza di Mariola Pergamascha (1489)

Voce principale di riferimento: Mariola Pergamascha

Viene pubblicata di seguito la dichiarazione d'innocenza rilasciata il 25 giugno 1489 dal padre inquisitore Giovanni Antonio de Scaravaziis e dal vicario vescovile pavese Bartolomeo de Brunaciis in favore di Mariola Pergamascha, accusata di stregoneria.

L'edizione del documento, conservato presso l'Archivio di Stato di Pavia (=ASPV), è a cura di Filippo Catanese.

ASPV, Notarile di Pavia, cart. 926, not. Giovanni Matteo Paltonieri, cc.452r-453v

Declaratio facta per reverendos dominum vicarium curie episcopalis Papiensis et inquisitorem heretice pravitatis in favorem Mariole Pergamasche.

In nomine Domini amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo quatricentesimo octuagesimonono, indictione septima, die vigesimoquinto mensis iunii, hora parum ante tercias; in civitate Papie, videlicet in aulla magna palatii episcopalis. Ibique in mei notarii et testium infrascriptorum presentia, cum hoc sit quod Antonina dicta Lupa, diebus proxime decurssis, tanquam culpabilis de herisi fuerit et sit per reverendum sacre pagine magistrum dominum inquisitorem heretice pravitatis personaliter in carceribus detenta, ipsaque Lupa fuerit et sit per prefactum dominum inquisitorem super crimen heresis examinata; in quo quidem examine fuit et est reperta culpabiles et heretica ymo relapsa et inter cetera per ipsam confessata, dixit et protestata fuit Mariolam Pergamascham infrascriptam fuisset et esset eiusdem Lupe criminis huiusmodi sociam, quamque dum Lupa ipsa ducaretur ad locum iustitie ut dicitur revocaverit dicta per ipsam de predicta Mariola, protestando se et dixisse potius ad emulationem et instigationem nonnullorum malleficiorum quam aliter et prout latius in dicta protestatione per ipsam Lupam oretenus ut dicitur facta continetur et fit mentio. Attamen cum ex predictis vel aliter esse orta videtur aliqua vociferacio <v- in corrispondenza di foro di filza> seu talis qualis difamatio contra dictam Mariolam, que sentiens se omnino vacuam et mondam ac innocentem de eiusmodi crimine adivit prefactum dominum inquisitorem subiicendo se eius bone iustitie et rogando quod vellit facere illud periculum et experimentum de innocentia et puritate sue et prout videtur paternitate sue ad hoc ut omnibus innocescat et pateat ipsam Mariolam esse bonam christianam et fidelem nominis domini nostri Ihesu Christi prout semper fuit et est ad hec forte ne ab aliquibus evitetur ob dictam imputationem sibi falsso datam per dictam Lupam, et cum sit obstetrix et serviat in plurimis et difinitis domibus nobilium et civium in Papia. Si talis vociferatio diutius perduraret et non declararetur ipsam esset innocentem prout est, pateretur ipsa Mariola non modicam iacturam et dictis respectibus etiam dicta ipsa Mariola ac etiam persuasa ab amicis suis comuni etiam reverendum dominum Bartholomeum de Brunaciis, decretorum doctorem canonicum et locumtenentem excellentissimi in Christo patris et illustrissimi domini domini Ascanii Marie sancti Viti diaconi cardinalis Sfortie Vicecomitis Bononie etcetera, legali et epicopatus Papiensis perpetui administratoris locumtenentem et vicarium generalem || <c.452v> in cuius presentia ipsa Mariola constituta necnon et venerabili domini fratris Iohannes Antonius de Scaravaziis sacre theollogie magistri ordinis predicatorum conventus sancte Thome Papie inquisitoris utsupra, a sede apostolica specialiter deputati pro tribunali sedente, super quodam bancho sito in dicto loco, quod banchum et quem locum pro suis tribunali, bancho iuridico et loco ydoneo ad infrascripta omnia et singula peragenda sibi ellegerunt et elligunt, conquesta fuit et condoluit apud reverendos patres iamdictos de huiusmodi vociferatorie facta contra ipsam utsupra in maximum scandalum, dedecus et vilipendium fame et honoris sui; quaque huiusmodi asserta imputatio et vociferatio fuerint et sunt iniquissime et iniustissime ac indebite et preter omnem <omnem è scritto per esteso sebbene sovrastato da segno abbreviativo orizzontale impropriamente aggiunto> vertentem facte dicendo quod firmiter credit, prout semper credidit in Deum patrem omnipotentem et in Ihesum Christum filium eius unicum eiusque sanctam fidem catholicam in omnibus et per omnia, prout iubet sancta mater ecclesia; et numquam <segue de depennato> aliqualiter divavit nec declinavit ab ipsa sancta fide in dicto nec in opere sed semper vixit more bona christiana, abstinendo se a peccatis quantum patitur fragilitas humana, dicendo sepe orationes et verssando in ecclesiis missas et alia divina officia audiendo <-nd- in corrispondenza di foro di filza> more bona christiana prout tenetur. Et ad predictorum omnium verificationem et pro testimonio vite sue ad hoc, ut asserta vociferatio et talis qualis difamatio de ipsa utsupra facte cessent, peto <così> per dictos reverendos patres se admitti ad purgationem dicte talis qualis difamationis et demum per reverendos paternitates prefactorum dictorum inquisitoris et vicarii feri illam declarationem que videbitur reverendis paternitatibus suis de fide, vita et moribus ipsius constitute taliter quod prestina eius bona fama non remaneat obnigrata; <segue cons (nota tironiana per con), erronea anticipazione di constituta depennato> offerens ipsa constituta se paratam facere quicquid tenetur de iure et modis utsupra prefactorum dominorum vicarii et inquisitoris parere. Qui prefati domini vicarius et locumtenens et utsupra ac inquisitor, visis et auditis predictis ac processatis et consideratis predictis omnibus et singulis, volentes annuere requisitioni eis facte per dictam Mariolam tamquam iuste et honeste in primis detulerunt et defferunt ipse Mariole prout instanti et requirenti an predicta per ipsam dicta et protestata de fide et vita sua vera sint si vel nisi. Que quidem Mariola, audita || <c.453r> ipsa requisitione, iuravit et iurat ad sancta Dei evangellia, manibus suis corporaliter scripturis tactis in manibus prefactorum dominorum vicarii et inquisitoris iamdictorum eidem Mariola dictum iuramentum deferentium, predicta per ipsis dicta de fide et vita sua utsupra vera fuisse et esse et quod numquam credidit nec credidisse nisi utsupra dixit. Et ulterius volentes prefati domini vicarius et inquisitor se de premissis informari, detulerunt iuramentum spectabilis et clarissimis viris dominis Danieli Ladulfo utriusque iuris doctori et Cesari Landulfo, Marco de Gatinaria artium et medicine doctoribus clarissimis ac nobilibus viris domino Augustino de Salerna, Iohannes <segue nome in forma abbreviata dallo scioglimento incerto; non si esclude la variante del nome unico Iohannetus> de Sclafennatis, Hieronimo de Carnegrassis et Francisco de Fante omnibus civibus et habitantibus Papie ac nobilibus dominabus Margarite de Barachis et Blancha de Butigellis consorti domini Silvestri de Butigellis et aliis quam pluribus personis nobilibus ibidem astantibus, omnibus audientibus et intelligentibus de veritate dicenda videlicet an eorum et cuiuslibet ipsorum credit Mariola suprascripta dixerit et iuravit veritatem presentis si vel ne, et ulterius cuius vocis, conditionis et fama fuerit et sit <sit in corrispondenza di foro di filza> dicte Mariole. Qui omnes iuraverunt ad sancta Dei evangelia, manibus eorum et cuiuslibet ipsorum scripturis corporaliter tactis in manibus prefactorum dominorum vicarii et inquisitoris, et qui cum dicto eorum iuramento dixerunt apparere eorum et cuiuslibet ipsorum fuisse et esse, et ut asserunt fore ita credere Mariolam ipsam iurasse puram et meram veritatem quia per multos annos retroactos de ea cognitionem habuerunt et habunt, eamque cognoverunt et cognoscunt mulierem honestissimam et pro tali reputaverunt et reputant, eamque fuisse et esse christianam et bonorum morum, et in offitio suo bonam, iustam, fidelem et diligentem, videlicet in adiuvando mulieres parientes et maxime eorum consortes in actu partus earum, in quo semper dixit et dicit bonas orationes commemorando dominum Deum nostrum, glorioxissimam eius matrem virginem Mariam et omnes fere sanctos, eamque sepenumero viderunt verssari in ecclesiis missas et alia divina officia et audiendo prout audiunt et prout quilibet christianus verus tenetur. || <c.453v> Et ita predicta omnia <omnia è scritto per esteso sebbene sovrastato da segno abbreviativo orizzontale impropriamente aggiunto> dixerunt et protestati fuerunt et dicunt et protestantur expresse ad perpetuam rei memoriam in mei notarii et testium infrascriptorum presentia, et quod ipsa Mariola pro bona muliere devotissima, honestissima et bona obstetrice habita, tenta, tractata et reputata fuerit ac habetur, tenetur, tractatur <segue et tractatur erroneamente iterato e non cassato> per et inter maiorem partem hominum civitatis Papie ipsam cognoscentur a cuilibetque reputatur fuisse et esse bone vocis et conditionis et fame. Quibus omnibus et singulis sic per dictos nobiles et cives dicta expositis et iuratis et per prefactos reverendos patres in dictos auditis et intellectis, volentes prefati reverendi domini vicarius locumtenens et inquisitor opportune consulere quantum pro iusticia possunt honori et bona fama dicte Mariole et eidem de aliquo iure suffragio eius bona fama, de qua eis ut protestatur constat denigrata in aliquo remaneat et ne eadem iacturam paciatur de dicta asserta vociferatio et diffamatio et omnibus iure, via, modo, causa et forma melius et validius potuerunt et possunt, sedentes pro tribunali utsupra, in hiis scriptis interloquendo declaraverunt et declarant ipsam Mariolam carere omni suspicione heresis sed eam conp[arui]sse <-arui- in corrispondenza del foro di filza> fuisseque et esse bonam christianam et vixisse et vivere more christiano et quod asserte imputatio et vociferatio de ea utsupra facta facte fuerint indebite et iniuste ac fuerunt et sunt vane et originem habuerunt a personis non veridicis nec fidedignis, et hoc presente suprascripta Mariola et predictam declarationem acceptante in passibus et pontis pro ea et in eius favorem tam facientibus in aliis quam se facientibus modo consentiente. Et inde de predictis omnibus et singulis prefati dominus vicarius et locumtenens utsupra et inquisitor, nobiles et cives ac dicte Mariole iamdicte et <segue quibus depennato> quilibet ipsorum singula singulis refferendo hanc cartam michi fieri iusserunt et rogaverunt et iubent et rogant, presentibus spectabili <spectabilibus con -bus aggiunto nel sopralineo e successivamente depennato> viro <-o corretta su precedente -is> domino magistro Iohanne Antonio Bassino, artium et medicine <segue et erroneamente iterato e non cassato> doctore, filio quondam domini magistri Sebastiani artium et medicine doctoris, Petro Barono de Florenzola clerico prefati domini vicarii et Iohanne Petro de Spenzotis, filio quondam inde testibus notis et ydoneis.

Page created by Filippo Catanese | Ereticopedia.org © 2020

et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
invidia inter dum contemptim in Tartara taetra
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque

[Lucretius, "De rerum natura", lib. V]

CLORI%20Botticelli%20header%203.jpg

The content of this website is licensed under Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) License